Directory:Logic Museum/Albertus Magnus: Commentary on the Metaphysics/Book V/Tractatus v

MyWikiBiz, Author Your Legacy — Monday November 25, 2024
< Directory:Logic Museum‎ | Albertus Magnus: Commentary on the Metaphysics‎ | Book V
Revision as of 17:58, 31 October 2009 by Ockham (talk | contribs) (New page: TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE GOMPARATIONE QUADAM. Text, et com, 24. Nota quali tersex prin cipia non di cunt ens ali quod abso lutum, sed ...)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigationJump to search

TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE GOMPARATIONE QUADAM. Text, et com, 24. Nota quali tersex prin cipia non di cunt ens ali quod abso lutum, sed mixta sunt habituclini bus compo sitionum. CAPUT I. De dispositione sive positione et situ, etc. Sic diligenter exsecutis his quae sunt consequentia ens secundum quod unum refertur ad alteram, loquamur de his quae licet partes entis detcrminent, tamen non dicunt ens aliquod absolutum: sed omnia mixta sunt habitudinibus comparationum, et comparationes quasdam dicunt: et haec sunt sex genera quae restant, de quibus tamen quatuor veniunt in hanc speculationem: quia quando et ubi cum loco et tempore speculationem habent naturalem in Physicis, et secundum praedicationem in Logicis sunt determinata. Dicamus igitur primo de dispositione sive positione sive situ," haec enim idem dicunt sub diversa ratione. Dispositio autem in communi dicitur habentis partes ordo: et secundum distinc tionem ordinis partium ita distinguitur dispositio vel positio: aut enim ordo ille partium determinatur ad loci differentiam aliquam, et ordinem partium in loco, sicut supra et infra, et dextrorsum et sinistrorsum, et extra et intus: et hoc modo situs sive dispositio est unum decern praedicamentorum, et est ante agere et pati et habere, sicut differentiae situs sunt ante differentias actionis et passionis, et eius quod est habere: et hac ratione ponimus ipsum in primis. Alio autem modo dicitur dispositio partium ordo in toto: et hoc dupliciter: aut enim est ordo partium in toto secundum positionem distinctus in prius et postcrius, et superius et inferius, et alias situs differentias: aut est ordo partium distinctus secundum differentias situs distincte secundum speciem et formam partium in toto dispositarum. Prioris autem exemplum est in his quae componuntur ex homogeniis, ut est aqua vel vinum, in quibus partes non sunt distinctae nisi secundum potentiam, sicut nos supra diximus, ubi nos locuti fuimus de modis unius: quia in talibus non dicimus imam partem esse supra, et aliam esse infra, unani extra, et aliam intra, vel unam es LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. V 351

ne in dextro, et aliam in sinistro, nisi secundum nostram imaginationem, vel (actum., vel in compositione ad vas conlinens, vel secundum aliud aliquid tale: nimpliciter autem sub forma vivente acceptis partibus nulla distincta est ab alia. i^xemplum autem secundi est in partibus heterogeniis totum aliquod componentibus, sicut est in homine, in quibus per ipsas formas suas partes sunt intra, extra, et supra, et infra, et ante, et retro, et dextrae,et sinistrae: et differunt tam figura quam virtute, sicut diximus in II Coeli et Mundi, et sicut cuilibet etiam ad sensum patet: positionem enim quamdam oportet in his esse, sicut et ipsa compositio nominis ostendit, cum dicitur dispositio: sonat enim hoc nomen partium positionem in diversa secundum situm. CAPUT II. De modis habitus secundum quod continet praedicamentum actionis et habitus etspeciem qualitatis, quae dicitur dispositio vel habitus. f*H *i,utm. Habitus vero non sonat idem quod habere, sed habitus est quoddam resultans medium ex habitudine duorum ad invicem, quorum unum est mutans, et alteram mutatum secundum formam aliquam: et ideo multa istud comprehendit in diversis existentia generibus entis. Dicitur quidem uno enim modo habitus tamquam actio quaedam habentis et habiti, sicut actus quidam medius aut motus secundum quod est actus et motus exiens ab agente et movente in patiens et moturn: nam quando hoc quidem facit, illud autem fit et patitur, tunc media est praxis, hoc est, actio secundum quam ipsum agens in id quod subiicitur et pati tur, dicitur agere: et hoc proprie est actionis praedicamentum. Et simili modo infra sive intra habentem indumentum et ipsum indutun habitum est medius habitus, qui significatur per indutum esse et cappatum et tunicatum et huiusmodi: et hoc habitus est praedicamentum. Ex hoc autem palam est, quod habitus non est habitus quo habeatur, licet habere sit medium: hoc enim abiret in infinitum, si concederetur quod esset habitus quo haberetur. Alio vero modo tertio dicitur habitus species qualitatis, quae est dispositio quaedam vel habitus vocata: et hoc dupliciter; aut enim haec dispositio est secundum bene vel male se habere in toto vel in parte aliqua totius: et utrumque horum dupliciter est: quia aut est secundum bene simpliciter, aut secundum bene per comparationem ad aliud quod minus valet in illo habitu, sicut dicitur sanitas habitus quidam corporis ex dispositione mixtorum humorum et compositione membrorum procedens, sicut Socrates sanus dicitur, aut simpliciter, aut respectu Platonis vel alterius. Amplius habitus dicitur si pars quaedam Socratis est talis dispositionis aut simpliciter, ant respectu alterius. Propter quod etiam partium secundum bonam vel malam compositionem ipsarum est quidam habitus: habitus enim semper vult esse quoddam medium habentis et habiti, quorum est mutatio quaedam, et ideo potius habitudo vocatur. CAPUT III. De modis passionis. Passio dicitur uno quidem modo qua T*®t et com litas secundum quam alteram contingit,sicut album et nigrum, et dulce et amarum, et gravitas et levitas, et quaecumque sunt 352 D. ALB. MAG. ORD. PILED. talia sensibilium qualitatum: et sic passio est species qualitatis, quam vocamus passionem vel passibilem qualitatem. Alio vero modo dicuntur et sunt passiones horum actiones et passiones in subiectum, quae ad agens quidem relatae sunt actiones, ad patiens autem relatae sunt passiones: et sic dicta passio praedicamentum est passionis. Amplius autem sic dictarum passionum quaecumque sunt magis nocivae alterationes et motus in his quae sensum habent et sunt lamentabiles maxime propter nocumentum quod inferunt sensui, illae dicuntur passiones. Amplius autem in talibus quae faciunt in sensum quaecumque sunt ipsarum exultationum vel tristitiarum sive lamentationum, istae magnae passiones vocantur. Et isti tres modi ultimi differunt: eo quod primus dicit ipsius naturae quae praedicamentum est naturam. Duo autem sequentes modi species passionis eiusdem secundum usum nominis determinant: recipere enim quod Graece vocatur noiMv, facit passionis naturam: recipere autem contrarium inducit lamentum, eo quod dissolvit continuum in quo est sensus: magnitudines autem receptionum in communi, sive sint convenientis, sive inconvenientis, dicuntur passiones, quia vincunt sensum: et unius quidem est voluptas sive delectatio, alterius autem est anxietas sive luctus vel lamentum, sive quocumque alio nomine vocetur. Et contraria nomine quidem passio magis vocatur voluptas quam delectatio: quia non omnis delectatio habet contrarium, sed illa sola quae, ut dicit Plato, generatio est in sensibilem animam: ideo consequenter non omnis delectatio est passio: propter quod etiam delectatio non habens contrarium, magis in genere diftinitur operationis quam passionis: est enim delectatio operatio proprii et connaturalis habitus et non impedita, sive, ut dicit Michael Ephesius, effloritio naturae in propriorum et connaturalium habituum operatione non impedita. Tres igitur ultimi modi sunt prae dicamenti passionis: et quia sic passio illata est ab agente secundum potentiam activam agentis, ideo primus modus sumitur penes inferens huiusmodi passiones. Haec autem duo, habitudo actionis et passionis, pro certo una sunt habitudo in substantia differens secundum esse, quod habet in terminis: sicut eadem est via de Thebis ad Athenas, et de Athenis ad Thebas, differens penes terminos: et quia penes huiusmodi differentias activi et passivi relativa quae secundum potestates agentium et patientium innasci diximus superius, ideo relationes non sunt eaedem: unde paternitas non est filiatio, neque e converso. Est autem adverten Actio ii<* dum nic, quod actio agentis licet sit ab sit, tnm<m agente, et comparationem dicat agentis estuUn ad patiens penes potestatem qua agit sumptam, tamen pro certo est in patiente sicut in subiecto, et est passio ipsius, sicut et motus est a movente in motum, sive id quod movetur, et est actus moventis, et tamen est in eo quod movetur sicut in subiectis. Haec igitur de passione dicta sunt a nobis. CAPUT IV. De modis privationis quae opponitur habitui. Quia vero privatio opponitur habitui, Text, et com, ideo de privatione hic post habitum et passionem oportet interserere. Dicamus igitur quod privatio dicitur a privatione principii naturalis tribus modis. Et uno quidem modo dicitur, quando non habet aliquid quod est aptum natum haberi, licet hoc non sit aptum secundum individuum sive subiectum, neque secundum speciem, neque secundum genus, sicut oculis privari dicitur planta. Est tamen in talibus prima potentia ad habitum: LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. V 333

vita enim occulta potentia est ad vitam manifestam et perfcctam: et hoc est secundum omnium sensuum participationem. Sed neque insubiecto quod est haec planta, neque in specie quae forte est in aliis, neque in genere natum est habere visum vel oculos. Alio vero modo dicitur, quando aptum natum est habere: et hoc dupliciter, aut in genere, aut in specie, et non habet. Aliter enim homo dicitur caecus, quando non habet quod natus est habere in specie, sed non habet, et aliter talpa. Talpa enim privatur eo quod non est apta nata habere secundum speciem, sed quod nata est habere secundum genus. Homo vero caecus privatur eo quod natus est habere secundum se, et secundum suam speciem. Amplius privatur eo quod natum est habere secundum suam speciem sive secundum sc, aut natum est habere secundum omne tempus id quo privatur, sicut homo: aut privatur eo quod natum est habere secundum tempus determinatum, sicut catulus qui non habet visum citra nonum diem, unde privari dicitur si non habet quod natum est habere, et quando natum est habere. Caecitas enim est privatio quaedam, sed non secundum tempus quilibet caecus est secundum omnem aetatem: sed tunc caecus est si in aetate in qua aptus natus est habere visum, non habet. Similiter autem in privatione attendendum est non solum tempus, sed etiam subiectum in quo est et secundum quid sive secundum quam potentiam principii, et ad quod membrum determinatum, et si sic non habet id quod aptum natum est habere, tunc privatum dicitur. Amplius praeter omnem principii naturalis defectum dicitur aliquando privatum, quod per vim sive violentiam ablatum est. Sed haec est privatio proprii actus et motus, sicut lapis loco deorsum et motu privatus dicitur, quando sursum tenetur violentia: aut quia impeditur columna supposita, aut aliquo huiusmodi. Et hoc advertendum, quod quot modis dicitur negatio in genere quae relinquit subie VI ctum, tot modis dicitur etiam privatio: quia haec negatio talis reducitur ad privationem: praeter hoc solum quod negatio in genere non habet medium, privatio autem aliquando medium habet, sicut ostendemus inferius: et ideo a primo modo inchoando quot modis dicitur negatio, dicitur tot modis privatio. Nam inaequale vel non aequale dicitur, quod non est aptum natum habere aequalitatem, ut color, qui non est aptus natus commensurari alicui: et hoc dicitur non aequale penes modum primum, Invisibile autem dicitur sive non visibile, aut quod non omnino natum est habere colorem, et hoc dicitur penes modum secundum: aut quod turpem habet colorem a quo avertitur visus. Et similiter dicitur id quod est sine pede, aut non habens pedem, aut quod non habet omnino pedes, aut quod turpes habet aut vitiosos et curvos, sicut claudus pedibus. Amplius adhuc privatum aliquid dicitur in parum habere et minus quam exigitur ad operationem, ut non ignitum dicitur quod non habet ignem intensioni sufficientem: sed hoc ultimum reducitur ad turpiter sive corrupte habere secundum aliquem modum. Amplius dicitur privatum, quod non facile aut non bene seu expedite se habet ad actum et operationem vel passionem, sicut insecabile vel non secabile dicitur non solum ideo quod non secatur, sed quia non facile aut non bene secatur. Amplius in privatione considerandum est quod omnino non habeat, non aliquis dicitur privatus, quia dimidio caret, si illud dimidium potest facere actum: monoculus enim non dicitur caecus, sed caecus dicitur, qui in ambobus oculis non habet visum: et hoc est ideo, quia unus oculus per se agit visus operationem: sed monopes dicitur claudus, ideo quia unus pes operationem non perficit gressus. Quia autem sic est quod oportet esse in toto privatum in multis, et privatio reducitur ad negationem in genere, nisi in hoc quod privatio est oppositio habens medium, negatio autem non; 23 33 i D. ALB. MAG. ORD. PILED.

ideo licet bonum et malum opponuntur per privationem et habitum, tamen non omnis homo bonus est aut malus, aut Iustus aut iniustus: haec enim habent medium: quoniam bonus et Iustus dicuntur dupliciter, ab actu videlicet virtutis, et officio. Ab actu quidem virtutis privatio secundum se, omnis homo aut est bonus, aut est malus: quia virtus ethica monastica est in seipso perficiens hominem. Officium autem virtutis, ut dicit Tullius, est congruus actus personae secundum statuta primae reipublicae deserviens, sicut dicitur bonus civibus bonus et Iustus ille qui civilia dirigit: et hoc modo rusticus et eremita neque bonus neque malus est, neque Iustus neque iniustus: quia non est civilis qui huiusmodi est. Affirmationis autem et negationis non est aliquod medium, sicut in quarto huius sapientiae libro ostendimus superius, etc. CAPUT V. De habere et modis eius. Tewt.eicom. Habere autem dicitur multipliciter. Uno quidem modo dicitur esse illud habere aliud quod tenet ipsum infra terminos suae potestatis, et habere dicitur comparatio media quae est inter habens sic et habitum: et diversificatur hoc per tres differentias: aut est enim habere secundum genus habitus, aut habet ipsum secundum suam naturam, aut secundum impetum potestatis: unde febris dicitur habere hominem secundum potestatem retinendi naturam: et illa habitudo est comparatio media a calore innaturali procedens et naturae dominans: et eodem modo frigus etiam ha bet homines secundum potestatem naturae. Secundum autem impetum potestatis Troiani victores dicuntur habere Ilion civitatem. Et habere iterum dicit comparationem tenendi a tenentibus ad tentum. Secundum autem essentiam istius generis dicitur vestimentum induti habitus: et est habitus ipse a vestimento circumdate ad eum qui indutus est accepia habitudo sive comparatio, qua quis dicitur tunicatus, vel togatus, vel cappatus, vel generaliter indutus sive vestitus. Alio autem modo dicitur illud habere, in quo aliquid existit sicut in susceptibili materia et subiecto, ut aes habet speciem sive figuram idoli sive statuae, et corpus habet infirmitatem. Tertio modo dicitur habere sicut habet continens contentum, sive contineat ipsum sicut locus, sive contineat ipsum sicut vas, sive contineat ipsum sicut forma. Contentum enim in aliquo dicitur haberi ab ipso, sicut dicimus lanam habere humidum, et civitatem dicimus habere homines, sicut locus habet locatum, et navem dicimus habere nautas, sicut vas habet id quod est in vase: sic autem et totum dicimus habere partes, sicut forma continet et habet formatum. Cum autem locus habet locatum, ^0<a fi»« 7 ter roHi* est ubi quod est praedicamentum in lo tusir»i"> x , A tatus |* cato comparatione facta ad locum: e ubi' m x a respect converso autem est de praedicamento impo^» 1 per link habitus, quia hoc est in habitu exteriori tum« compositione facta ad indutum *. Amplius quarto modo dicitur habere id quod prohibet secundum impetum suae potestatis aliquid ut moveat se, aut operetur secundum naturae suae motum aut operationem, sicut columnae dicuntur habere sive tenere ponderosa supposita, quia prohibent ea ne decidant: et hoc modo habere est idem quod per vim retinere, sicut in poeticis fabulis Atlas dicitur habere coelum, tanquam casurum super terrain si non haberetur ab ipso: quemadmodum etiam dicunt quidam Physiologorum sive de natura loquentium, qui 1 Vide etiam Gommentationem pro hoc in commento presenti. LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. V 355 iiiiiloriam ponunt causam esse solam, illi mini diffusam undique materiam dicunt Aliautem, et sua diffusionetenere caelum. On hoc autem in Principiis motimm animalium, et in secundo Cmli et Mundi, et in Poeticis a nobis dictum est. Hoc igitur modo id quod continens est, dicitur haImre ea quae continet, quasi ipsum conliiKuis sit separata a contento substantia |mr subiectum et locum, et quasi contiliout singula quae continet per impetum violentae potestatis prohibentis ipsum contentum ab operatione naturali, sicut caelum Atlas prohibet a casu, et generaliter loquendo esse aliquid in alio similibus modis dicitur, et aeque communiter cum habere. Octo autem modis dicitur aliquid esse in aliquo, sicut in praehabitis determinatum est. Quaecumque autem in categoriis de habere diximus, hic supponuntur. 336 D. ALB. MAG. ORD. PRIED.