Directory:Logic Museum/Albertus Magnus: Commentary on the Metaphysics/Book V/Tractatus i

MyWikiBiz, Author Your Legacy — Monday November 25, 2024
< Directory:Logic Museum‎ | Albertus Magnus: Commentary on the Metaphysics‎ | Book V
Revision as of 17:55, 31 October 2009 by Ockham (talk | contribs) (New page: LIBER V METAPHYSICORUM. DE NOMINUM DISTINCTIONS TRACTATE® 1 DE DISTINCTIONS NOMINUM PMNCIPIORUM ENTIS. CAPUT I. De distinctione principii sive initii. INMI«>m. gicut in an^e habitis dixi...)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigationJump to search

LIBER V METAPHYSICORUM. DE NOMINUM DISTINCTIONS TRACTATE® 1 DE DISTINCTIONS NOMINUM PMNCIPIORUM ENTIS. CAPUT I. De distinctione principii sive initii. INMI«>m. gicut in an^e habitis diximus, ista saf^ifil pientia sicut praestituit quaesita et principia, ita praeponere habet analogorum de quibus intendit multiplicitatem: potestas enim subiecti non scitur nisi per divisionem subiecti in partes, et partium ulterius in partes. Et ideo cum de principiis entis et ipso ente et partibus entis primis secundum quod ad ens reducuntur, ista intendit sapientia, oportet in ea tangere divisionem istorum, ut sciatur in qua sunt multiplicitate: tunc enim sciemus nos habere scientiam perfecte, cum omnium illarum partium assignatae fuerint diffinitiones et propriae passiones. Non enim adhuc distinguemus nomina huic scientiae convenientia, ut aliquid intentum accipiatur, et aliud abiiciatur non intentum, quemadmodum fit in scientiis particularibus: quia sic cuiuslibet distinctio cum tractatu de eo esset ordinanda, sed potius distinguemus principia et ens et partes entis primas, ut totus ambitus eorum quae consideranda sunt, sciatur, et cum de omnibus erit tractactum, perfecta sciatur esse doctrina. Sic igitur distinguemus primo nomina principiorum entis., et deinde ens et unum, et postea nomina partium entis primarum et communium: hoc enim spectat ad, sapien 262 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

tiam de omnibus habere scientiam, et non secundum unumquodque particularium reddere rationem de ipsis, sicut diximus in primo libro: quia vero principium prius est quam causa, eo quod omnis causa principium est, et non convertitur quod omne principium sit causa, ideo prius de principio incipiemus distinct! onem. Dicamus igitur, quod principium omne est primum in ordine ante quod nihil est, et post quod sunt ea quae sunt ex ipso principiata. Primum autem in ordine situs maxime inter omnia habet primi rationem, et ideo praecipue dicitur principium, unde aliquid esse quantumcumque primum moveat, ita quod ante ipsum nihil sit unde fiatmotus, sicut dicimus primum in longitudine et in via,siccut dicimus quod venientes Athenas primum movimus a Thebis: et sicut dicimus quod incrementum primum est secundum diametrum longitudinis, et postea secundum diametrum latitudinis, et ultimo secundum diametrum profunditatis, sicut in libris Physicis ostendimus. Sic autem dicto principio, per contrariam huius rationem dicitur diversum a principio quod est ultimum: hoc enim quod vocamus ultimum, maxime opponitur ultimo in hac intentione principali dicto. Secundo vero dicitur principium, non secundum rationem primi in situ, sed primi in tempore, et non simpliciter, sed secundum rationem primi quod accipitur secundum convenientiam eius quod movetur ad aliquid: et tunc dicitur principium unde, sive a quo optime fit unumquodque. Sicut quando aliquis debet fieri imbutus disciplinis. Ille enim non fit primo incipiens a principio rei illius quam debet discere: quia sic inceptio doctrinae esset a divinis metaphysicis, ad quae se habet dispositio nostri intellectus, sicut oculus vespertilionis ad lumen solis: unde a tali rei principio in docendo non est inchoandunx, sed a primo, unde qui docendus est, opportunius addiscat. Tertio autem modo dicitur principium a primo secundum ordinem temporis: quia ad alia quamdam addit super ordinem temporis causae rationem, sicut in generatione tam naturali quam artificiali dicimus principium unde, sive ex quo primum res generatur, quae composita est ex multis se per ordinem temporis et motus et formationis consequentibus, ita quod illud primum sit existens per substantiam in eo quod accipit generationem ex ipso, sicut fabricae navis dicimus esse principkim id quod vocatur carina navis et hoc est lignum quod in carina navis, per totam vadit navis longitudinem: quia in illa sedet tota navis compaginatio, et ad ipsum sicut ad fundamentum quoddam omnes partes navis referuntur. Sic etiam principium domus est fundamentum, et principium animalium alii dicunt esse cor, quidam alii autem cerebrum, alii autem quodcumque aliud membrum dicunt esse principium, secundum quod susceperit quilibet per consensum suae opinionis. De hoc autem tradidimus in libro nostro de Animalibus, quod in omnium generatione animalium principium est cor, praeterquam in his quae de ovis in vermes et de vermibus in volantia quaedam generantur, sicut sunt apum genera. In his enim principium est caput, et id quod est loco cerebri. Si qua tamen estgeneratio animalium ex putrefactione, in talibus etiam necesse est principium, scilicet primo caput formari: quia aliter non sumeret nutrimentuma circumstantibus, quod ei quod formatur est necessarium. His igitur tribus modis dicitur princi Sufficient* 0 , A prsedie.iw piurn, quod est primum, ita quod intrin ™m s^n/ secum est et manet in eo existente cuius principii est principium: hoc enim cum sit ordine primum, aut est secundum duplicem ordinem primum situs scilicet et temporis, aut secundum alteram tantum, ut est temporis. Et siquidem est secundum duplicem ordinem primum, est primo modo primum principium. Si autem est primum tempore, non situ necessario, aut est secundum bene esse, aut secun LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. I 263 tliim esse. Et secundum bene esse, est IIMMIUS secundus: secundum esse autem vnt modus tertius. Et hos quidem modos add it intentio principii super intentionem raiiHiB secundum ambitum suae commuIIi talis: et ideo non convertitur consequenlia a principio ad causam. Et in his quiiUnn modis primus modus est principalis, <*t principium in his modis dictum quiilain dicunt magis proprie initium appellari. Quarto autem modo dicitur principium nub intentione causae efficientis, id unde nive a quo res primo fit et generatur primum, cumnoninsit inillo existente cuius est principium: et hoc est unde sive a quo principium primum motus quo lit et generatur aliquid, natus est initiari, «t permutatio qua aliquid permutatur ad osse, sictit pueri principium dicuntur esse pater et mater: quia sunt extrinsecum principium suae generationis per modum moventis et initiantis. Sic enim in voluntaries dicitur principium belli convicium, quia primum movit ad iram eos qui pugnant in bello. Quinto modo dicitur principium etiam secundum causae intentionem, quae causa finalis est movens efficientem et moventem primum: et illo modo dicitur principium illud secundum cuius praevoluntatem moventur mobilia aliqua et mutantur mutabilia, sicut movere civitatem, principatus, et potestates, et regna sive imperia: haec enim sicut animata quaedam iusta movent ut finis reipublicae. Non enim aliter possent movere multitudinem, nisi omnium eorum qui moventur voluntatum finis esset principis praevoluntas, quae non nisi iusta esse supponitur: et secundum hunc modum etiam artes mechanicae dicuntur principia, eo quod ars quae est recta ratio factibilium, nihil aliud est, ut dicit Tullius, nisi collectio principiorum ad eumdem finem tendentium, qui finis causa est motus in omnibus mobilibus arti subiectis. Inter artes autem maxime dicuntur esse hoc modo principia illae quae sunt architectonicae, praecipue secundum illam architectonicarum rationem, quam in principio Ethicorum assignavimus i, scilicet quia architectonica dicitur magis considerativa finis: quia illius est praeordinare omnes alias ad ilium finem quocumque modo respicientes, sicut dux exercitus ordinal eos qui diversis ' actibus respiciunt ad victoriam. Amplius autem sexto modo dicitur principium unde, sive per quod res primum fit nota: et hoc oportet aliquid esse rei, et quoad hoc vergit iam aliqualiter ad intentionem elementi, et ideo minus proprie inter omnia dicitur principium: hoc autem principium dicitur sicut suppositiones dicuntur principia demonstrationum. Hoc igitur secundario modo principium dicitur, quod virtute movet, quamvis per substantiam non sit intus in re mota. Hoc autem aut est principium nihil rei existens,aut aliquid rei existens. Et siquidem nihil rei existit, aut est principium secundum totam substantialem et naturalem virtutem movens, aut secundum virtutem finis tantum. Et primo quidem modo principium est quod posuimus in quarto modo, et secundo modo est principium quod posuimus loco quinto. Aliquid autem rei est quod facit ad rei notitiam, cum eadem sint principia esse et cognitionis, sicut ssepe diximus. Hoc igitur modo primus modus principalius attingit rationem nominis, et deinceps quilibet secundum ordinem suum propinquiorem vel remotiorem dicit principii modum. Et sic accipienda sunt quae dicuntur de principio, et non secundum Averrois considerationem. Putabat enim Nota contra quod id quod participat verius causae ra nem°Avertionem, verius et participaret nomen et rationem principii: et hoc non est verum, sicut patet ex iam dictis. Ulterius autem maiori improprietate dicitur principium tot modis, quot di I Ethicorum, tex. et com. 1. 264 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

cuntur causae: omnes enim causae sunt principia, sed non convertitur: ratio autem una primi communis est per analogiam omnibus modis dictis principiis: et hoc est unde omne principiatum aut est, aut unde fit, aut unde cognoscitur. PrL mum horum autem, quae sic prima sunt, quaedam quidem sunt in ipsa existentia rei principiatae: quaedam autem sunt extra existentiam principiati. Sed secundum primos tres modos cum sit intra existentiam principiati, non est in eo sicut elementum, sed sicut pars prima a qua incipit motus, vel doctrina, vel generatio: extra vero est sicut in sequentibus tribus modis: quia licet principium cognitionis realiter sit intra cognitum, non tamen est hoc modo intra cognitionis principium, quia sic est universale in lumine intellectus existens. Quando vero intus et extra esse extensius accipiuntur, tunc ea a quibus fit vel cognoscitur vel est res, quocumque modo sumatur intus vel extra existentia, principii habent nomen, et sic natura dicitur esse principium, et elementum dicitur esse principium, et mens quae per rationem rei et notionem ipsius mensurat res, dicitur esse principium: et hoc modo praevoluntas et substantia formalis, et id quod est cuius causa sunt omnia, finis videlicet, est principium: bonum enim quod est finis et malum ei oppositum sunt causa multis, et principium et cognitionis et motus. Multa enim cognoscuntur per fines suos: et quaecumque moventur, propter finem moventur: et ideo superius diximus quod in mathematicis quae immobilia sunt, non fit demonstratio per finem. Non ignoramus autem quosdam accipere modum quintum secundum rationem causae efficientis: sed illorum dicta non curamus: quia inductos modos non nisi secundum materiam verificant, et civilia et civilium rationes ignorant, ut videtur hic: igitur de principii distinctione dicta sint a nobis. CAPUT II. De distinctione huius nominis, quoa est causa. Causa autem quae minoris ambitus est quam principium, consequenter distinguenda est: videtur autem a nobis tenendus esse idem modus quem tenuimus in secundo Physicorum 4, nisi quod hic dicemus causas secundum quod sunt entis: ibi autem diximus eas secundum quod corporis mobilis. Causa igitur dicitur uno quidem modo, ex quo sicut ex materia fit aliquid, ita quod sit in ipso causato existente, sicut aes dicitur causa statuae sive idoli: et sicut argentum dicitur causa phialae sive scyphi, et horum similium genera dicuntur per modum dictum causae. Alio vero modo causa dicitur forma sive species et exemplar, quod a quibusdam Graecis paradigma vocatur: haec autem causa quae sic vocatur, ratio est et quid erat esse, sive rei quidditas: et huius quidditatis genera quae cadunt in cuiuslibet rei diffinitione, sicut causam formalem et rationem eius notae quae est diapason, est proportio dupli, sic habent se duo ad unum secundum speciem, et ex toto sive universaliter forma eius est numerus: quia ille est ultimum genus talis formae. Hoc etiam modo partes essentiales quae cadunt in diffinitione, sunt formalis causa. Nos autem hic ordinamus causas secundum quod sunt causato propinquiores. Sicut enim materia est propinquior quam forma: quia forma aliqua est etiam secundum modum aliquem extra. Nulla autem materia et secundum nullum rqiodum est extra: omnis autem materia est intra III Physic. tex.>t com. %1 et 28. LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. I 263

causatum. Amplius autem causa etiam dicitur id unde est primum principium motus aut quietis, sicut consiliator est causa, et pater pueri sic causa est, et generaliter omne faciens hoc modo est causa facti, et hoc modo mutans sive movens est causa mutabilis quod movetur: haec enim causa prius secundum esse est quam finalis: quia motus efficientis ad finem stat quando secundum esse includit ipsum. Amplius autem causa dicitur principaliter et primo quod est causa ut finis: hoc autem est quod est cuius causa sunt omnia alia, sicut saepius in ante habitis detcrminatum est, sicut causa ambulandi est sanitas. Nam quando quaerimus quare aliquis ambulat, respondentes dicimus ut sanetur, et ita respondentes putamus nos causam reddidisse. Est autem finis duplex, ultimus scilicet qui est finis in quo quiescit intentio moventis: et finis circa ilium qui est terminus moventis cuiuscumque operis ad finem ilium ordinatus: et sic dicuntur fines quaecumque movente aliquo fiunt infra finem ultimum, sicut fines dicuntur circa sanitatem attenuatio, seupurgatio, aut pharmacia, aut organa sive instrumenta medicinae, sicut clyster, etchirurgia, ethuiusmodi. Ista enim omnia sunt finis causa sicut differunt ab invicem in modo: quaedam enim horum sunt organa sive instrumenta: quaedam autem sunt opera medicinae, sicut attenuatio et purgatio. Causae igitur fere tot modis dicuntur. Dico autem fere, quia divisio essentialis causarum est in quatuor dictos modos: sed modi accidentales causarum sunt plures, sicut inferius ostendemus. Accidit autem sic multis modis dictis causis, quod multae eiusdemrei sunt causae immediatae et non secundum accidens., sed non in una ratione causalitatis, sicut causa statuae sive idoli efficiens quidem est effector statuae, et aes est causa materialis statuae eiusdem: et sunt hae causae ambae non secundum aliud aliquid sive secundum accidens, sed sunt causa sta tuae in quantum est statua: sed non eodem modo, sicut diximus: sed hoc quidem est causa sicut materia, scilicet aes: illud vero est causa unde motus sive efficiens, effector scilicet statuae. Adhuc autem istae causae comparatae ad invicem sunt causae ad invicem, ut dolor sectionis causa est efficiens sanitatis, et sanitas est causa dolendi sive doloris: sed non eodem modo et secundum unam causalitatis rationem, sed sanitas est causa dolendi ut finis, et dolere est causa sanitatis ut unde motus sive efficiens. Amplius autem idem in eodem genere causalitatis aliquando est causa contrariorum. Quod enim praesens alicuius effectus est causa, hoc absens causa videtur quandoque de contrario, sicut absentiam gubernatoris dicimus esse causam perditionis navis, cuius praesentia erat causa salutis: utraque vero praesentia scilicet et privatio causae sunt in genere causae moventis. Omnes vero causae dictae in quatuor Text, et com. o. modos cadunt manifestissimos et essentiales. Nam elementa sive litterae syllabarum et materia in mechanicis factorum, et ignis et terra, et huiusmodi simplicia omnia quae quidam ponunt elementa corporum commixtorum et compositorum, et partes totius compositi expartibus,sicut heterogenia in partibus animalium componuntur exhomogeniis, et etiam suppositiones sive propositiones conclusionis, omnia sunt causae sicut ex quo fit res sicut ex materia: sed in hoc differunt, quod quaedam horum sunt quasi subiectum formae artificialis vel naturalis,sicut materia factorum, et materia corporum naturalium: quaedam sunt materia et virtus eius quod fit ex ipsis, sicut litterae sunt materia syllabae ordine aggregationis in ea, et elementa simplicia corporum sunt materia per mixtionem ab excellentia contrariorum: quaedam autem sunt sicut compositione sua constituentia, sicut partes constituunt totum; 266 D. ALB. MAG. ORD. PRiED.

et quaedam sunt sicut necessitas quae per oppositum modum est in disciplinis etnaturalibus et mechanicis, sicut ostendimus in II Physicorurn, et sic sunt suppositions materia conclusionis, aliquo existen" te in ea: quoniam ex ambabus extremitatibus conclusio conficitur, et ipsa coniunctio extremitatum est per medii virtutem. Causa autem quae est ut quid erat esse sive quidditas, est diversificata ut forma totius sive totalitas et forma compositionis et species: sed species est materiae totum partium et compositio mixtorum. Sperma vero et medicus et consiliator et universaliter omne efficiens, omnia haec sunt causa quam vocamus causam unde est principium motus et permutationis, aut status sive quietis: sed sperma est resolutum in spiritum moventem materiam generationis animatorum ad organa deservientia ad vitae potentiam. Medicus autem ex forma quae est in anima, movet ad sanitatem per id quod iuvat naturam. Consiliator autem movet ad eligendum in dubiis per nos operabilibus. Alia autem sunt causa sicut finis et bonum aliorum quae sunt propter illa. Illud enim quod est causa, cuius causa fiunt omnia alia, vult esse optimum in eo quod finis ultimus appetitus moventis et mobilis. Quantum autem ad istam attinet intentionem nihil refert dicere finem sive bonum simpliciter sive apparens bonum, quod est bonum huic et hic et nunc, et non simpliciter omnibus, neque ubique, neque semper bonum. Causae igitur per essentiam divisae hae sunt: et tot sunt species earum, quot sunt dictae a nobis. Modi autem causarum accidentales sunt quidem multi numero valde. Hi tamen modi capitulariter in summa accepti sunt pauciores: secundum accidentales enim modos causa3 divisae dicuntur multipliciter etiam quae sunt conspeciales in una specie, et ratione causalitatis acceptae: efficientes enim dicuntur secundum multos modos quae conspeciales sunt et similiter materiales, et eodem modo formales et finales: et est unus modus conspecialium causarum quae dicuntur prius et posterius una ad aliam in comparatione ad unum et eumdem effectum, sicut in conspecialitate causae efficientis istius effectus qui est sanitas, dicitur causa proxima hic medicus, et remotior rnedicus, et remotissima dicitur artifex. In conspecialitate autem causarum formalium unius et eiusdem effectus qui est diapason, proportio dupli in tonis, causa est prima, et remotior est proportio dupli, et remotissima est numerus: et in omnibus conspecialibus causis semper illa quae sicut species et genera sunt continentia singulares et proprias causas, sunt posterius et remotius causae, et ipsa singularia sunt propinquius causae eiusdem effectus. Eaedem autem causae dicuntur communes et propriae: quia commune et proprium cum priori et posteriori, et propinquo et remoto in eodem ordine causarum facit unum modum: et in isto modo omnis communis et remota potest fieri propinqua et propria per appositionem et determinationem propriorum supra communem. Amplius autem secundus modus divisionis conspecialium causarum est, ut causa per se et causa per accidens respectu eiusdem effectus: et hoc modo accipitur etiam propinquum et remotum si accipiantur genera eius quod est causa per accidens, sicut dicimus Polycletum esse causam statuae, aliter statuae factorem: quia statuarius est causa per se, Polycletus autem per accidens, in eo quod acciditei statuariumesse, et accidit etiam statuario Polycletum esse: et in hoc ordine accipiuntur commune et proprium: quia accipiuntur ea quae sicut genus et species continent causas per accidens, sicut dicimus quod homo est causa statuae: aut etiam universaliter accipiendo dicimus, quod animal est statuae causa, eo quod Polycletus qui est propria causa, per accidens est homo, et homo est animal. Contingit autem non solum ponere causam per accidens, sed etiam causam LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. I 267 quro est accidens, et per accidens causa quae quidem est accidens accidentaliter causa existens: et in ista quidem contingit accipere propinquum vel remotum, nieut si album vel musicum dicamus esse causam statuae, eo quod statuarius est alhus musicus: et si dicamus coloratum vol disciplinatum esse causam statuae et non solum tale per accidens, quod est in Hoipsa substantia, sicut Polycletus aut homo aut animal. Licet autem isti modi coniungantur unus cum alio in his quae causae dicuntur, differunt tamen: quia alia omnino est ratio communis et proprii, et alia eius quod est per accidens et per se, sicut patet cuilibet. Prae omnibus enumeratis quae scilicet communiter et proprie sunt dicta, et quae Hunt dicta per se et secundum accidens, quaedam dicuntur ut potentia causae, quaedam autem dicuntur causae ut actu agentia. Sed iste modus non addit super alios modos naturam aliquam specialem: quia ipsa natura una et eadem qua causa propria est propria, vel remota est remota causa: accipitur autem ut potentia agens, aut ut actu agens. Et similiter est de natura qua causa per se est per se causa, et qua causa per accidens est causa per accidens, sicut diximus causam aedificationis esse aedificatorem in potentia, quia ex habitu artis potest aedilicare cum voluerit: sed aedificantem dicimus in actu agentem ipsam aedificationem. Sicut autem diximus, quod causarum modi accidentales sunt multi, ita multi modi sunt eorum effectuum in quibus dicuntur causae, sicut dicitur causa esse huiusmodi effectus, qui est haec statua, aut statuae, autimaginis, aut etiam aeris figurati: aut secundum materiam dicitur causa huius aeris, aut aeris, aut metalli, aut universaliler materiae: et in accidentibus similiter * accipitur effectus secundum diversitatem accidentium, sicut patere potest cuilibet. Amplius autem non in re solum simpliciter, sed secundum complexionem subiecti et accidentis vel etiam accidentia cum accidente dicuntur causae. Et iste est tertius modus specialis causarum, ut si dicamus non Polycletum secundum se, nec statuae factorem secundum se, sed complexe Polycletum statuae factorem esse causam statuae. Sicigitur cum multi sint modi causarum omnes sunt in pluritate capitulariter accepta, sex numero, dupliciter acceptis tribus modis inductis: aut enim sunt ut singulare, aut ut genus continens, sicut dicit primus: aut secundum se, aut secundum accidens, sicut dicitsecundus modus,in quo etiam est accipere commune ut genus accidentis, sicut diximus: aut ista accipere est complexa aut simpliciter et incomplexa dicta, sicut dicit tertius modus. Sic igitur per opposita in tribus modis dicta sunt sex modi causarum. Amplius omnia ista accipiuntur ut agentia secundum actum, aut secundum potentiam causa dicta: et sex multiplicata per duo quae sunt potentia et actus, faciunt numero duodecim: differunt autem in tantum, quando sic per potentiam et actum accipiuntur, quod quando causa singularis proxima causa accipitur secundum actum agens, tunc simul sunt, et non sunt eadem manentia et posita in esse vel destructa cum his quorum sunt causae: et sic singulariter acceptis secundum actum: quia sic sumpta causa "posita ponit effectum, et e converso: et destructa destruit, ut hic medens secundum actum hoc convalescente secundum actum convalescentiae, hic aedificator secundum actum cum hoc aedificato secundum actum aedificationis. Quae vero sunt secundum potestatem causae non semper. Non enim simul corrumpuntur aedilicium et aedificator secundum potestatem. Si enim accipiatur aedificator secundum potestatem quam habet ex habitu, non est causa propria et per se aedificii, sed appropriabitur per hoc quod aedificet in actu, hoc est, ex hoc quod fluat ab ipso motus aedificationis: et haec est causa propria aedificii eodem modo non secundum potestatem, sed secundum actum accepti. iEdificium enim secundum actum aedificationis acceptum est 268 D. ALB. MAG. ORD. PRiED.

sedificium subiectum aedificationi secundum actum: aedificium autem quod est lectus vel domus, est apotelesma Greece vocatum: et hoc est factum ab aedificatore per aedificationem, et inter aedificatorem et tale apotelesma sunt multae causae aliae efficientes, sicut dolatio, compaginatio, et conclavatio, et partium compositio ad hanc figuram quae est ultima causa efficiens artificiati, et est et non est cum artificiato existente vel non existente. CAPUT III. Et est digressio declarans numerum caw sarum et modum aliter quam prizes. Subtilius autem ista speculando, eo quod in his consistit magna pars huius sapientiae, dicimus quod omnis pars quocumque modo dicatur, prior est suo toto, et est causa causandi suum totum: et non e converso totum est causa essendi parti. Hoc autem patet in aceto et melle ex quibus fit oxymel quae causa sunt oxymellis, cum oxymel neque causa sit melli ut sit, neque ut sit acetum. Gausam autem voco, quod facit aliud habere esse: partes autem faciunt habere esse totum, et non e converso, et prae" cipue partes essentiales. Cum autem causa sit quam sequitur esse, causa est quae facit habere esse. Quae autem sequitur esse, aut intrinseca est ei quod debet esse, et ex quibus pendet esse ipsius, aut extrinseca. Si autem est intrinseca ei cuius esse sequitur ex ipsis, aut est sicut dans esse et rationem, hoc est, cuius esse continue sequitur esse: aut quidem non continue sequitur esse, sed potestate tantum. Et siquidem esse ipsius continue sequitur esse causati, tunc est ea causa quam formalem vocamus. Si autem non continue sequitur ad esse ipsius esse causati, tunc etiam est ea causa quam formalem vocamus. Si autem hoc continue sequitur ad esse ipsius esse causati, tunc est illa quam vocamus causam materialem. Vel sic: cum omne causatum sit hoc aliquid quod est, aut causa ex parte esse, aut ex parte huius in quantum est hoc. Et primo quidem modo est forma, secundo autem est materia. Si autem id cuius esse sequitur aliud esse, non est in re sed extra, aut est propter quod est, aut a quo. Et siquidem est propter quod, tunc est finis qui distinctus est a forma. Omne enim agens agit propter aliquid, et ex illo pendet esse eius quod fit, sicut esse scamni pendet ex apta sessione quam intendit ei qui facit scamnum: et si illa non sit, non fit scamnum nec est. Si autem est a quo fit motus ad hoc quod illud fit, tunc est efficiens sive movens. Ex quatuor igitur pendet esse rei, ex duobus intrinsecis, quorum unum sequitur esse in quantum est esse, et aliud sequitur hoc esse in quantum est hoc. Et ex duobus extrinsecis, quorum unum est propter quod est esse in quantum est, et aliud a quo est illud ut movente ad hoc ut fiat. Sic igitur intentio causae, et ratio est cuius esse sequitur aliud, et intentio formae est dare esse, et intentio materiae est facere hoc quod est esse hoc, et intentio efficients est inducere esse et dare ipsum post non esse, et intentio finis est omnia propter ipsum et sic esse compositi pendere ex ipso: et ideo oportet quod finis prior sit in intentione agentis, ultimus autem secundum esse rei. Amplius autem adhuc considerando modos causae efficientis,suntquidammodi valde ad considerandum utiles in hac scientia. Si enim res essent semper uno modo, et motus nullus esset, neque generatio et ingressus rerum in esse et universaliter rei novae inceptio, causa efficiens non quaereretur. Et tunc penderet esse rerum ex forma et materia: quoniam finis etiam tunc propter quem mo LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. I 269

vol officiens, universaliter nullus esset. Hunt autem modi efficients qui statim iiccurrunt, per se, et per accidens. Efficimis autem per accidens est non finitoruin modorum: quia infinita eidem accidunt. Movens autem quandoque> et non niovens quandoque, necesario movet per accidens, sicut ostenditur in principal VIII Physicorum, aliquid necessario nccidit ei, et quod non accidit ante, quod fncit eum movere nunc et non ante: et idco etiam ipse movens movetur, et ideo non potest esse movens primum. Ante igitur hoc movens est per se movens: In moventibus autem per se aliud est movens simpliciter; aliud est movens determinate IMI hoc in quantum est hoc, sicut diciuiiis quod est movens univocum, sicut *porma hominis ad hominis generatioiiem. Simpliciter autem movens est id quod est regens et ordinans omne particular movens, sicut est motus coele*tium. Ad hoc autem in simpliciter et universaliter moventibus, omnis multitudo necesse est quod reducatur ad unum primum movens: et de ipso est adhuc considerandum, utrum eiusdem est facore esse et movere id quod est et mobile mi vel non: cum enim omne esse sit iiocessario ab ente primo, eo quod principium universi esse sit necessario unum, non puto quemquam sapientium dubiture, quin ante movens hunc motum et hoc mobile sit esse huius moventis et huius mobilis: hoc autem esse cum iam nit in pluribus et de pluribus predicatum, et non aequivoce omnino, oportet ad unum reduci principium quod sit ipnius causa et a quo ipsum fluit in multa: crit igitur causa esse ante movens primum secundum ordinem naturae et rationom. Cum autem causa esse sit, non est causa formalis, quia forma est in omni bus his quorum est forma: et hoc non potest esse primum nec potest esse finis, quia ille est ultimus secundum esse: oportet igitur quod sit causa efficiens: ergo causa efficiens est ante causam moventem secundum naturae et intellectus ordinem: esse autem sibi secundum intellectum nihil ante ponit a quo fit. Cum igitur sit a causa efficiente, necessario fit ex nihilo: iam autem ostensum est quod ipsum est a causa efficiente. Amplius efficiens illud non est nisi efficiens: igitur per essentiam suam est efficiens. Oportet igitur quod sit essentia separata omnia efficiens secundum esse. Si enim detur quod est composita substantia sicut ignis, tunc sequitur quod agit per virtutem aliquam quae in ipso est, et non per essentiam, sed per aliquid additum essentiae, et sic non est primum nec per se et essentialiter agens: quae omnia sunt impossibilia. Congregemus ergo omnia quae dicta sunt, quod sit agens perse, et quod sit agens simpliciter, et quod agens per essentiam, et quod sit agens primum, et quod agens unicum, et quod sit agens primum quod est actum, et hoc est esse in omnibus his quae sunt. Cum autem dicimus quod esse necesse est fieri ex nihilo, sensus est, quod nihil fit ante esse actu eo modo quo nihil potest habere ordinem: consideratum enim in ratione oppositionis qua opponitur ad aliquid sive ad esse, ordinis est particeps. Hoc igitur ante potest dicere ordinem temporis, aut ordinem non temporis, sed existendi simpliciter. Temporis autem ordo physice loquendo esse non potest: quia omnis ordo temporis fundatur in potentia exeunte de potentia ad actum per motum: nos autem iam ostendimus istum causalitatis modum esse ante motum omnem secundum naturae ordinem: igitur oportet quod cum dicitur, esse primum causatum est ex nihilo, quod aut dicat ordinem essendi, et hoc est esse quod nunc primo est, et non ante, vel esse quod ab alio incipit esse, vel secundum aliquem talem modum. Amplius etiam si ponamus quod huius esse nunquam incepit, sed semper fuit, nihil minus sequitur ex dictis ipsum et ab alio esse, et ex nihilo esse. Resumamus igitur quod iam ante probatum est quod causa se 270 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

Cundum actum est, et non est.cum effectu secundum actum: et tunc sciemus quod si esse est permanens in actu, oportet eum semper agere et fluere fontaliter esse omnis eius quod est: ex quo constat primam causam non nisi per essentiam agere. Amplius cum agere sit perfectius quam habitus, secundum quem facultas agendi, et perfectio secundum habitum non sit nisi compositi, et non per essentiam suam agentis, oportet necessario quod primum agens sit agens continue, et non sit agens per intentionem acquisitam in eo. Quod enim agit per intentionem acquisitam, aliquo indiget et est imperfectum: et sicut dicit Algazel, si obiiciatur quod aliquis agat intendens aliquid acquirere alii, et non sibi, non est instantia: quia nisi aliquid boni sibi acquiri intenderet, in alio non ageret. Haec ergo est vera consideratio causae agentis secundum huius sapientiae propriam considerationem: et ex ista consideratione scitur, quod causa movens est intendens, et quod illa est de consideratione physici. Causa autem agens prima est per essentiam separatum agens: et hoc est proprie de consideratione primi Philosophi. Scitur etiam qualiter esse pendet ex causa ista, qualiter ipsa est una de causis quatuor et prima inter eas. Scitur etiam ex his quae dicta sunt, qualiter quidam dixerunt esse quinque causas: eo quod efflcientem quam sequitur esse in quantum est esse, diviserunt a causa movente in quantum est movens. Quidem autem quatuor esse dixerunt: eo quod una in communi est ratio efficientis et moventis: et huius est facere esse quod non est. Patet etiam quod efficiens secundum istam rationem est ante omnes alias substantia et ratione et ordine naturae. Sed non oportet quod movens in eo quod movens sit ante omnes alias substantias, nisi in quodam quod videlicet movetur, sed simpliciter et universaliter accipiendo non est verum, quin potius finis ante erit, et etiam forma quaedam si qua est forma prima: sed in sequentibus erit de talibus tempus inquirendi. Cum autem causae efficientis duplices sint effectus, scilicet univoci etaequivoci: univoci quando in specie una vel genere uno vel secundum proportionem communicant effectus in eo quod effectus est, et causa secundum quod causa est, sicut ignis calidus calefacit et ignit: aequivoci autem, quando communicant dicto modo, sicut motus calefacit, et ignis rarefacit et dissolvit: constat quod primo modo cum effectu communicans causa comparator causato secundum aequale vel inaequale magis et minus. Est autem haec comparatio aut in his quae communicant in materia una, et est eorum transmutatio ad invicem, sicut est materia generabilium, sicut ignis calidus qui causa est aquae calidae: aut est in his quorum materia non est una, sicut lumen solis, quod est causa luminis in luna. Et sicut quorum materia non est una, tunc aut est ita quod diversa materia nihil penitus habet prohibens ad effectum suscipiendum, aut habet aliquid prohibens. Et primi exemplum est superioris aetheris superficies ad suscipiendum lumen lunae et stellarum: et ideo per totum illuminatur in profundum sui aequali lumine, et aequipotente, ut est in stellis. Exemplum autem secundi est lumen in sole sicut in causa, et stellis et luna sicut in effectu: et non est aeque potens in luminositate, eo quod luna aliquid habeat opacitatis: propter quod de natura terrae esse dicitur. Et similiter propter aliquam substantias materialis puritatem non est aeque potens lumen in stellis. Si autem est comparatio in his quorum est materia una, aut est in ea materia effectus quae ad effectum habent potentiam adiuvantis, aut potentiam non prohibentis, aut potentiam prohibentem. Et si habet potentiam adiuvantis, aut est potentia completa et perfecta, aut diminuta et imperfecta. Si autem est completa, tunc aequipotens potest esse effectus cum causa: et huius exemplum est, sicut quando LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. I 211 ignis agit in aerem adiutus calido aeris, tunc enim potest ignire ipsum et facere igncm, sicut ipse ignis generans est ignis. Kxcmplum autem secundi est, sicut cum ignis agit in aquam calidam, quae virtuUm\ habet caloris incompletam. Et ideo nisi illa virtus perficiatur, non erit oequipotens effectus cum causa. Exemplum autem virtutis non prohibentis est materia ad igneitatem praeparata, quae sine prohibitione parata est suscipere ignem: et in his potest esseaequipotentia. Exemplum autem virtutis prohibentis est quando materia, in quam agit ignis, est actualiter facta: tunc enim manente eo quo agit in contrarium, non est aequipotentia. Ex his patet, quod cum causa prima nihil commune habeat cum causatis suis, nulla est aequipotentia inter eausam primam agentem et sua causata. Amplius cum illud quod per essentiam est agens, totum est agens et nihil patiens in ipso. Et cum illud quod primum est agens, a nullo sit aliquid suscipiens vel habens, patet quod sola prima causa vere est agens, et quod nulla secundarum causarum vere agens est, sed agere suum habet ab alia, vel secundum aliquid agit et secundum aliquid patitur. Haec ergo est consideratio causae agentis. In causa autem finali considerandum est,quod alius est finis operis, alius est finis intentionis: et sic in natura alius est finis generationis, et alius est finis naturae generantis. In arte enim mechanica alius est finis operis, ut forte domus, vel aliud in quo quiescit operatio operantis. Finis autem intentionis est aliud a fine operis, sicut forte securitas habitationis a pluviis, caumate, et securitate lat^onum., vel hostium irrumpentium est finis: et hic finis constat quod diversus est a forma artificiali. Et similiter est in natura: quoniam forte finis generationis est forma: finis autem generantis secundum naturam est esse divinum quod participatur per generationem. Et haec non est forma, sed assimilatio primae causa, seundum quod possibile est participare unicuique: et sic patet qualiter causa finalis est divisaa forma, licet aliquando finis et terminus in unam rem coincidat cum forma. Haec ergo est determinatio finis quae est terminus operis, et causa finalis quae est finis intentionis. Amplius autem finis dupliciter consideratur, secundum esse videlicet et secundum quod movet efficientem et materiam, et forma etiam ordinatur ad eam, non est in ipsa causa secundum quod accipitur in esse, Nota quo: sed potius est finis, licet multi dicant sit causacontrarium: non enim sic est causa omnium, sed potius prout est in intentione, sic est causa omnium: quia sic movet propter eam efficiens, et sic appetiteam materia: et etiam forma talis aptatur materiae per quam finis includatur: secundum esse ergo est finis, sed secundum quod est in intentione causae finalis sic est causa. Sicut autem iam consideravimus mo Sola modos' dos efficientis et finis, sic iterum consi materi8CVderabimus modos materiae. Sunt autem modi materiae multi: aliquando enim materia dicitur quod sine omni sua mutatione est receptibilealicuius, sicut tabula rasa receptibilis est imaginis. Aliquando fit receptibilis cum aliquapermutatione: et hoc fit dupliciter: aut enim est causa cum permutatione situs partium, aut cum permutatione situs et alteratione. Si autem est cum permutatione situs, hoc est dupliciter: aut enim est permutatio cum transpositione partium materiae tantum, aut cum abiectione partium aliquarum. Et cum transpositione partium est materia sicut cera sigilli, et sensibilia receptibilia sunt imaginum, et similiter illa quae dicuntur productibilia. Si autem cum ablatione et additione vel altero istorum, tunc est sicut figura incisionis, sicut ex ligno lectus vel ex ligno iEsculapius. Si autem est cum alteratione, hoc potest esse duobus modis: aut enim est solum unicum alterationis subiectum, aut unum cum aliis. Si quidem unum est cum aliis, tunc est sicut miscibilia sunt materia mixti. Si 272 D. ALB. MAG. ORD. PRiED. autem per se solum, tunc aut est materia ex qua fit, aut postquam, sicut ostensum est in libro secundo huius sapientiae superius. Et siquidem est ex qua fit, tunc aut subiicitur cum privatione, aut cum contrario, aut simpliciter. His enim tribus modis subiectum motus consideratur cum dicitur: ex non albo, aut ex nigro, aut ex eo quod fit album, fit album: hyle enim est substantia generationis et corruptionis primum, et per consequens aliorum motuum est subiectum. Et si est ut post quod fit id quod fit, tunc est sicut ex puero fit vir, et sicut ex addiscente et disposito fit sciens. In his omnibus est commune accipere quod id quod est potentia aliquid et non actus, dicitur materia cum fit potentia quod recipiat id quod fit ex ipso, vel habeat illud ut subiectum, vel mutetur ad ipsum. Et ideo materia est subiectum mutationis per hoc quod est in potentia, et fundamentum rei per hoc quod est suscipiens et habens et substans. Et per haec et similia satis cognosci potest materia. Forma vero etiam dicitur multis modis. Et tamen proprie dicta forma quae principium est constituendi id quod est secundum actum et esse: et ideo quia separata sunt prima quae constituunt id quod est in actu, separatee dicebantur formae principaliter ab Antiquis: et deinde dicebantur formae imagines harum quae constituunt in actu materiam. Et hae quidem duplices isunt: quia aut constituunt in actu perfecto, aut imperfecto. Actus enim perfecti sunt qui dant esse et rationem ei quod constituitur in actuali esse, sicut formae materiae quas vocamus formas. Imperfectus autem actus et imperfecta forma motus est. Actus autem perfectus, aut respicit et perficit materiam simpliciter, et sic dicitur forma: aut respicit materiam in multitudine quadam compositionis existentem, et sic dicitur totum sive forma totius: tunc enim forma virtutum habet multiplicitates per quas est perfectio partium materiae, sicut per seipsam est perfectio mate riae secundum se acceptae. Ad imitationem huius dicuntur formae accidentia, quia constituunt secundum quid in esse quodam. Et quia formam dantem esse propriam in omnibus sequitur figura quae est determinatio quanti, ideo figura dicitur forma extra circa aliquid consistens. In artificialibus tamen figura est principalis forma, sicut patet cuilibet nisi forte ars sit naturae iuvamentum, sicut in alchimicis et in his artibus quarum operationes sunt mixturae digestiones et corporum transmutationes. Ex his ergo et huiusmodi formarum sciuntur diversitates. Qualiter autem tres causae aliquando in unam coincidunt, in secundo Phtisicorum estdeterminatum. Haec ergo dicta sint de causis et causarum differentiis et modis. CAPUT IV. De modis elementi. Elementum post causam est distinr^.^, guendum: quia elementum de ratione sui dicit aliquid constituens rei constitutae intrinsecum, quod non omnino dicit causa. Dicamus ergo quod elementum dicitur illud ex quo componitur res primo, ita quod ante ipsum nihil venit ad rei compositionem, ita quod illud primum componens sit in existente composito, et sit indivisibile et irresolubile secundum speciem ad aliam speciem se componentem. Et hoc est quod elementum est in compositione primum, et in resolutione ultimum. Et quia estultimum in quo stat resolutio, ideo non dividitur resolutione ad speciem aliquam sive speciei priorem. Sic autem dicto elemento dividitur secundum modos primi componentis existentis in composito: aut enimest intus re sive substantia, aut virtute. Et si dein LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. I 273 de est intus virtute, tunc est sicut denicmstrationes primae dicuntur elementa nequcntium demonstrationum. Si autem est substantia intus, tunc aut situ solo eomponit, aut ordine, aut etiam compoii(Milium alteratione. Situ autem sunt liueae elementa figuraruni: et ordine Hunt elementa litterae syllabarum, et syllable dictionum. Alteratione autem mine ibilium ad invicem, sunt ignis, aer, et aqua, et terra elementa corporum physicorum. Secundum hoc ergo quod est esse eompositione primum et resolutione ultinium substantialiter intrinsecum existens et ordine componens, sunt vocis litteraUw elementa illa ex quibus primis vox liltcrata componitur, et in quae ipsae voces liltoratae dividuntur ultimo: et illa non dividuntur in alias voces priores se et specie diversas ab eis. Aut forte si aliquibus prima elementa dividantur, non dividuntur nisi in partes similes sibi invicem et toti secundum speciem, sicut aqua quae est elementum, dividitur in particulas quarum quaelibet est aqua: sed hoc modo non dividuntur syllabae, et elementa syllabarum divisibilia secundum quantitates homogenii: sed elementa syllabarum simpliciter sunt indivisibilia. Similiter autem secundum rationem elementi praescriptam, dicunt Philosophi elementa ea quae ponunt corporum physicorum esse elementa. Sed hoc iam secundum veritatem alterata ad invicem fiunt elementa, ita quod minimum unius sit cum minimo alterius: quia non sunt alterabilia ad invicem nisi divisa per minima. Hoc autem primo libro Peri geneseos satis est ostensum. Philosophi tamen antiqui non omnes sic esse dicebant: eo quod quidam ponebant non nisi ordine et figura et conversione, sicut compositiones quas vocabant rhysmum et diathigen et tropen, sicut alibi diximus1. Quocumque autem modo positiones varient, in hoc conveniunt quod elementa corporum 1 Vide supra, I Metaphys. tract. III. cap. 15. VI dicebant ultima illa in quae dividuntur resoluta corpora, ita quod illa ultima non resolvuntur in alia a se specie differentia: talia enim dicunt esse elementa omnes Antiqui, sive unum tale, sive plura talia dicant corporum physicorum esse elementa. Similiter autem secundum eamdem elementi rationem, sed solo situ componentia dicuntur elementa ea quae sunt prima componentia diagrammatum, hoc est, descriptarum in continuo figurarum. Et ex toto sive universaliter si elementum virtute dicatur intrinsecum, tunc adhuc secundum inductam elementi rationem dicuntur elementa demonstrationum. Nam primae demonstrationes ante quas nullae sunt, in pluribus sequentibus virtute existentes esse demonstrationum elementa dicuntur. Licet autem virtute dictae sint primae demonstrationes in consequentibus inesse, insunt tamen aliquo modo secundum substantiam: fit enim circa subiectum et praedicatum implicatio demonstrationis primae in secunda, et sic deinceps semper prior est in consequente secundum theorematicum ordinem. Et secundum hunc modum sunt petitiones et suppositiones et diffinitiones elementa primarum demonstrationum. Et hoc etiam modo verissimae sunt propositiones elementa quaedam conclusionum. Et hoc ^ota erro non vidit Avicenna qui negat omnia ista, clIfna vIt et similiter Algazel insecutor Avicennae. AI^azelisHis ergo modis dicitur elementum magis proprie: sunt enim primi syllogismi ex tribus terminis per unum medium: et horum implicatio fit in omnibus consequentibus. Transferentes autem elementum ab ista similitudinc, vocant Stoici elementum hoc quod in se est unum existens et parvum substantia, non virtute, ad multa est utile in quibus est salvatum. Et determinant es elementum, dicunt quod parvum est substantia et simplex, et indivisibile. Parvum autem dicunt in quan 18 274 D.' ALB. MAG. ORD. 'PRMD.

titate, simplex autem in formis, et indivisibile in materia substantive secundum se acceptae: dicunt enim magnum componi ex parvis, et species ex simplicibus formis, et substantiam ex indivisibili materia. Et ex ista translatione elementi provenit alia elementi multiplicitas diversa ab ea quae inducta est: secundum enim praedictam elementi multiplicitatem elementum est materiale componens, quod in esse forma} salvatum intus existit. Ab illa autem secunda acceptione elementi evenit, quod maxime universalia ante quae non sunt alia sunt elementa vocata: eo quod unumquodque ipso rum unum ens et simplex inest in multis formaliter salvatum in Hiis? aut inest omnibus, aut pluribus sub ipso cxistentibus: omnibus quidem sicut unum et ens: pluribus autem sicut genera entium. Est autem quodlibet ipsorum unum in lumine intelligentiae et simplex, eo quod non habet aliquid ante so ex quo fit: deficit tamen ab elementi ratione, quia non est coordinatum aliis et mixtum, quod est de elementi ratione. Hac etiam translatione unitas et punctum videntur esse quibusdam elementaliaprincipia: unitas quidem quia ipsa est simplex indivisibilitas rerum: punctum autem, quia constituitur uno tantum situ addito super rationem simplicem indivisibilis, et hoc remoto non differt penitus ab imitate. Haec autem elementa dicebant esse quidam Stoicorum antiquorum rerum principia. Et horum alibi assignavimus rationcs: tamen hoc convenit tantum dicere, quod illa qua) simpliciter vocantur genera, ita quod nullo modo sunt species, sunt indivisibilia, eo quod non habent diffinitionem, illa genera quidam vocant elementa, et magis dicunt elementa esse haec genera quam differentiam: eo quod secundum esse accepta in plus sunt illa genera quam differentia: nam cui convenit inesse differentiam, sequitur genus inesse: sed non sequitur e converso, cui insit genus, quod continuo insit differentia: generalissima enim raliones non habent: quia licet dicatur substantia ens per se existens, et hoc videatur esse ratio ipsius, id tamen est indivisus intcllectus substantiae: per hoc enim separatur ab aceidente. Unde sicut ens simpliciter est simplex, non habens rationem, ita in substantia: quia idem est ens simpliciter et substantia. Quod enim dicitur per se existens, non dicit nisi modum illiussimplicis entis quod est substantia. Unde non est verum quod quidarn dicunt, quod generalissimum non habet rationem extra se, sed intra se, et sic sit compositum ex potentia et actu: quidquid enim intra se habet diffmicntia, illa extra se explicat diffinitio. Sic ergo generalissimum simplex et primus est conceptus substantia) et indivisibilis: et ideo diffinitorum resolutio stat ad ipsum, et ideo vocatur elementum. Colligamus ergo modos inductos de elemento, et videbuntur reduci ad tres in communi. Est enim indivisibile primum compositione, et ultimum resolutione formae elementum: hoc autem indivisibile aut est indivisibile diffinitione, aut forma, aut quantitate. Et siquidem quantitate est indivisibile, aut indivisibilitas est natura eius per quam in esse constituitur, et est unitas: aut constituitur situ addito super indivisibilitatem, et est punctum. Siautem est indivisibile forma, hoc est dupliciter secundum duplex esse forma) universalis vel particularis, et secundum divisionem formae particularis vel universalis. Et secundum divisionem formae particularis dicuntur elementa vocum, et corporum, et diagrammatunr, secundum differentias superius inductas: quia elementa vocum in aliam formam non dividuntur. Et similiter quaelibet pars aquae aqua est, sicut quaelibet pars lineae linea. Si autem est secundum esse formae universalis, tunc universalia sunt elementa: eo quod ipsa in pluribus existentia salvata manent secundum unam formam simplicem, quae est intellectus omnium illorum in quibus sunt. Si autem indivisibilia sunt per diflinilioneut, sunt LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. I 275

prima genera elementa. Omnium autem nic dictorum elementorum commune est hoc quod elementum cuiuslibet esse dicatur, quod primum est indivisibile subiectum unicuique. Et hoc modo materia prima est subiectum, eo quod ipsa est iudivisibilis diffinitione et forma et quantitate: sic enim sumpta prima materia est simplex natura sine forma et quantitate existens: et hoc modo nec motui nec mutationi subiicitur, sed est id quod est in composito praeter omnem formam. CAPUT V. De modis naturse. IIM* 01 ram. Naturam autem post hoc convenit dis|§B** «i«o. tinguere, quod licet prout principium IWliitf mo motus et status per se et non secundum p liniiiiA accidens, sit a nobis distinctum in \IPhyliMiNiiiHs. sicorum, tamen etiam mc communms naturam speculantes congruit distinguere: quia et formam quae natura est, et alia huiusmodi speculamur: secundum enim quod sunt entis consideramus huiusmodi et non secundum quod sunt rei vel mobilis corporis. Dicimus ergo quod natura dicitur uno modo qusedam generatio generatorum: talis, inquanx, generatio quae non sit ipsa ad esse mutatum, sed talis ut si quis id quod est ex se aliquid porrigens, dicat naturam: dicimus enim virtutem illam naturam, quia ex se porrigit formatum sibi cohaerens, sicut virtutem pullulantem quae ex se porrigit id quod ex se formatum dicimus naturam: sicut videmus a semine pullulare radices et stipitem, et a stipite ramos, et huiusmodi: et dicimus quod natura seminis porrigit illa, et natura stipitis porrigit ramos et vigas et huiusmodi. Et iuxta ilium modum dicimus illud naturam, ex quo generatur sive formatur pullulando id quod est generatum, ita quod illud ex quo formatur, sit formans primum, ita quod sit in ipso existent^ formato per aliqucm modum, sicut membra formantur ex corde, et sunt in ipso per aliquem modum quem conscquenter determinabimus, et sicut fructus et semina formantur ex plantis, et sunt in eis per modum statim determinandum. Amplius adhuc iuxta hunc modum dicitur natura id unde motus primus est in quolibetnaturaliterexistentium, ita quod principium illius motus sit in eo, et intrinsecum eidem existens, sicut in animatis primum motum dicimus esse motum nutrimenti, et principium huius molus intrinsecum esse naturam nutriti, sive illud virtus sit cordis, sive hepatis, sive radicis in plantis, sive alterius: hoc enim non est de intentione propositi distingucre: quia hoc in libro de Animalibus est disputatum. Hoc etiam modo motus primus spermatis in se habet principium, quod est natura ipsius in quantum existit sperma. Et hoc modo omnia quae moventur secundum naturam, habent in se principium motus sui in quantum sunt talia. Quid autem sit hoc in quo convenire videntur omnia sic mota per naturam, non habemus cum studio hoc dicere: quia in sequentibus de hoc erit tractatus. Sed quod hic sufficit, hoc est, quod sicut diximus, forma primi motoris stat ad ul* timum quod movetur tantum: nec staret ad id ultimum, nisi per omnia media diffunderetur usque ad ultimum. Et hoc est principium motus commune in eis, sicut supra in secundo huius scientiae libro est declaratum. Quod autem principium motus est omnibus attribuens motum secundum naturam, declaratum est in VIII nostrorum Physicorum. In consequentibus tamen cum studio subtili de hoc intendemus. His ergo tribus modis dicta natura convenit in hoc quod est principium motus existens in eo quod movetur. Et ideo oportet distinguere qualiter insit his quae pullulando ex aliquo porriguntur. 276 D. ALB. MAG. ORD. PR.ED.

Dico ergo, quod hoc modo porrectionis generari ex aliquo dicuntur quaecumque nutrimentum et augmentum habent per aliquid a se divisum et in substantia et flgura, et motum nutrimenti et augmenti et formationis accipiunt ex ipso in tangendo ipsum. Et in hoc quod insimul apte sunt cum ipso in aliud ad esse apte ultima eorum cum ultimis eorum ex quibus pullulant, sicut enibrya plantarum et animalium: quoniam fructus plantarum poris suorum apte adsunt ultimis pororum plantarum: et adheerent ultima ultimis adeo apte, quod parvus spiritus et porus recipiens succum est super porum per quem decurrit succus in planta: et sic ex planta continue haurit spiritum et nutrimentum et virtutem formantem. In animalibus autem embrya per umbilicum cohaerent apte matricibus, ita quod porus arteriae'embryi est super porum arteriae matricis, et porum venae super porum venae, et porus nervi sensibilis super porum nervi sensibilis, et porus nervi motivi super porum nervi motivi: et sic apte cohserens adest matrici in tangendo apte. Ei ideo forte et nutrita eoalescunt: virtute enim et porriguntur ex matrice. Hoc etiam modo apte coniuncta cordi pullulant ex ipso, sic patet per ea quae in libro de Animalibus et Plantis disputata sunt. Omnia autem quae sic simul sunt apte, sunt simul tactu ultimo rum reciproce agentium et patientium invicem et ab invicem aut super tactum conflatione et conglutinatione c|uadam. IIuius autem conflatio sive conglutinatio differt a tactu: quia in tactu nihil est praeter contactum ultimorum quae sine medio sunt simul: nihil, inquam, quod diversum esse sit necesse a tangentibus. In his autem simul apte conflata vel conglutinata est aliquid ununi et idem medium in ambobus existens, quod pro tactu facit simul apte esse, et facit ea unum esse secundum quantitatem extensivam, et continuitatis modum ilium quo apte utriusque particulae ad medium copulantur, licet non faciat ea unum secundum quali tatem: quia alia est qualitas porrigentis, et alia porrecti, et alia medii. Et hoc vo~ catur coctilidon in plantis, et umbilicus in animalium conceptibus, et subnesis in membris. Sic ergo dicitur natura principium quoddam motus primi secundum tres diversitates. Et hoc modo natura aliquoil habet de ratione causae moventis. Amplius autem natura ex ciuo sicut ex material! principio, aut est aliquid, aut fit aliquid eorum quae naturaliter sunt, ita quod illud ex quo fit sit salvatum in eo quod existit ordinatum in effectu, et non sit mutatum a proprietate suae essentiae, vel a sua naturali potestate: et hoc modo dicitur maxime materia artiiiciatorum natura eorum: quia illa salvatur in eis secundum esse, et potestatem naturae, sicut statuae et vasis aereorum SBS dicitur natura, et lignorum dicitur natura lignum, et similiter est in aliis. Et ideo ab hac materia denominativam accipiunt praedicationem, qua aerea et lignea dicuntur: unumquodque enim talium per artem factorum est ex his, ita quod prima materia in qua conveniunt secundum naturae potestatem, salvata est in ipsis. Empedocles enim hoc probavit esse naturam et non formam, dicens quoniam si plantatur lectus, pullulavit utique lignum, non lectus. Et quia ars imitatur naturam, ideo quidam Philosophorum dicunt elementa ex quibus fiunt naturalia corpora, esse naturam eorum quae sunt ex ipsis. Elementa enim salvata sunt in ipsis secundum primum esse ipsorum: nec omnino potestate privata sunt, licet excellentiam naturalium potestatum arniserunt per aliquod medium mixtum alteratione. Hanc autem alii dicunt ignem, alii terram, alii aquam, alii aerem, alii aliud aliquid tale ex quo fiunt corpora dicentes esse naturam, alii autem quaedam plura eorum dicunt esse naturam, alii autem omnia ista quatuor, sicut saepe alibi diximus. Cum autem natura dicitur materia, per posterius*dicitur natura, cum natura proprie sit principium LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. I 277

motus et quietis, sicut diximus nuper. Kst tamen etiam ibi materia et aliquid formale, quod principium est materialis motus, sicut saepius ostensum est. Amplius alio modo dicitur natura proprie ea quae est natura existentium et substantia quae est forma rerum et quidditas. Et quia forma est multiplex, quaedam enim est harmonia compositionis, quae in Meteoris determinatur: et quaedam est actus et perfectio materiae, non harmonia, nec harmoniam consequens: et ideo quidam sunt dicentes naturam rerum esse primam compositionem quae est harmonia compositorum ad medium geometrium, sicut alibit saepe ostensum est a nobis. Aut etiam ratio illius compositionis, sicut dicit Empedocles, quod natura rei compositae nullius est simplicis existentium. Sed natura est solum permixtio, et relatio sive remissio permixtorum ab excellentiis miscibilium ad mixti rationem mediam, ita quod talis ratio etiam in hominibus qui substantiam habent magis super miscibilium naturam elevatam, ^ocatur natura. Et si sit ut est in hominibus, quod natura est mixti, ideo et harmonia, tunc multo magis est hoc in aliis aliorum formis naturalibus. Quapropter etiam quaecumque a natura sunt, aut fiunt, etiamsi iam existat materia ex qua nata sunt fieri, aut esse, non dicimus ea habere naturam, si non habent species secundum rationem et formam quae dat esse et nomen. Gratia huius etiam id quod ex his utriusque est, ex materia videlicet et forma, ut ipsa animalia et partes eorum similes et dissimiles, dicuntur naturae quaedam, secundum quod talem naturam quae forma est, attingunt. Et etiam dicitur natura iuxta modum quo materia est natura: dicitur autem materia quae est in materiato ab esse suo et potestate permutata. Et haec materia dupliciter considerata natura dicitur: aut enim est materia quae est secundum genus prima ante quam nulla est in genere eorum quorum est natura: aut quae non simpliciter, sed quae ad hoc in specie determinata est prima:.et haec vocatur proxima, sicut operum aereorum ad ipsa quidem opera prima sive proxima materia est aes: totaliter autem et universaliter prima materia ad illa est aqua, quia in quarto nostrorum Meteororum ostendimus omnium eorum quae liquefiunt calido sicco, primam naturam esse aquam. IExis ideo forsan prima materia est aqua, si omnia liquescentia secundum primam materiam sunt aqua. Ex iuxta quintum modum sumendo naturam, et species et substantia rei formalis est itatura: substantia, dico, quae est finis sive terminus generationis, quam vis non sit forte finis generantis, sicut in praecedenti capitulo diximus. His ergo modis dicitur natura magis proprie: metaphorice vero et minus proprie et universaliter omnis substantia dicitur natura quaedam com* posita: propterea quia a natura illa quae forma est substantia, est substantia id substantia quaedam est. Secundum quam rationem etiam Boetius dicit, quod natura est omne quod agere et pati potest. Ex dictis ergo patet, quod primo et principaliter natura est substantia formalis: haec enim secundum quod est causa agendi principium motus habentium hoc principium in seipsis, non per accidens, sed inquantum ipsa sunt, Materia namque natura dicitur, quia huius naturae quae est forma, susceptibilis. Similiter autem generationes sive pullulationes, et etiam ipsa mutatio generari vocata, naturae dicuntur: quia sunt motus sive mutationis ab ea vel ad eam. Similiter id quod est principium motus eorum quae a natura sunt, dicitur natura, quia est talis forma: existens autem potestate, aut perfectione: potestate quidem quando non movet actualiter, potest tamen movere: perfectione autem quando movet secundum effectum motus. Haec ergo dicta sint de modis naturae. 278 D. ALB. MAG. ORD. PRiED.

CAPUT VI. De modis necessarii. Necessarium autem post hoc distinguemus: quoniam licet necessarium simpliciter non sit nisi id quod est causa, tamen non dicit causalitatis modo causam, et minus dicit eam quam natura. quae aliquid habet efiicientis et formae, sicut diximus. Dicimus ergo quod necessarium aliquando dicitur, sine quo vivere viventibus non contingit, et est ad vitam coelementale, et tenet se tamen ex parte materiae, sicut spirare interiori vel exteriori spiritu, et cibus animalium ad vitam dicitur esse quodd am necessarium ex parte corporum vivorum: sine his enim impossibile est vivere. Quid autem sit spirare spiritu interiori, quod necessarium est omnibus viventibus, et quid spirare spiritu exteriori, diximus in libro nostro de Spiritu et Respiratione. Et alio modo dicitur necessarium per comparationem ad causam finalem et non materialem. Et hoc vocatur necessarium suppositionis: quia posito in talibus posteriori secundum esse, necessario infertur prius quod est ad illud, quasi via ad obtinendum, ut sine quibus bonum alicuius esse non contingit, propter talem suppositionem necessaria dicuntur. Et pro uno accipimus et eodem modo, sive per hoc detur fieri bonum, aut aliquod malum expelli, aut etiam malum privari, aut cessare non expulsum: velut dicimus necessarium esse bibere pharmaciam, si debeat expelli putridus humor, ut homo ex putrida febre non laboret: aut alterativis uti necessarium est, si debeat privari febris incensa ex humore alio non putrefacto: et sicut dicimus necessarium ad iEginam civitatem na vigare, ut recipiatur pecunia quaB ibi et non alibi dabitur. Haec enim licet absolute necessaria non sint, tamen supposito fine tali, si includi debeat, sunt necessaria. Et similiter est in mechanicis et naturis. Si enim militaris esse debeat, necessaria est ea quae est fabricativa armorum. Et si homo esse debeat, nccesse est et humorum sit eomplexio. Amplius vim faciens et ipsa vis sive violentia quamdam dicuntur inferre necessitatem: hoc autem est secundum 6P|ILIQV sive metum et voluntatem impediens proprios actus, et prohibens ab his quae libere concupiscimus. Hoc enim involuntarium est, cuius principium est in alio, nihil conferente eo quod vim patitur. Et ideo vim patiens necessarium dicitur: eo quod cogatur ex necessitate suam praepediente voluntatem. Propter quod omne tale nccessarium flebile est et contristabile. Unde Evenus poeta dicit, quod omnis res tali modo necessaria flebilis facta est: vis enim ipsa necessitas quaedam est. Et ideo Sophocles rector ad Periclem dicit: « Hoc quidem quod suadesfacio, sed vis me ea quaeiubes, facere cogit. » Et ideo in civilibus ait praetor: « Quod vi metusve causa fit, ratum non habeo. » Videtur tamen huius necessitas per rectam rationem esse quoddam incredibile et inopinabile. Cum enim opinio sive credulitas praeordinet agenda per voluntatem, est neccssiias violcntiae et motus conlraria motui illi qui secundum prohaeresim est et prcevoluntatcm et praecogitationem. Et hoc necessarium sumptum est secundum modum causae efiicientis et moventis. Amplius penes causam formalcm sumptum necessarium est, quod non contingit aliter se habere: hoc enim dicimus necessarium sic se habere ut habet. Et hoc necessarium quidam posteriorum Peripateticorum vocaverunt debitum sic esse, et huic oppositum impossibile esse vocaverunt prohibitum esse: medium autem cuius esse ex aliis quibusdam pendet causis, vocaverunt possibile. Se LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. I 279 minium hoc ergo necessarium quod est <li«l»il.um sic esse et prohibitum non esse et non possibile ad esse et non esse, et alia omnia dicuntur necessaria. Iste enim est modus principalis, et ad istum respieicndo omnia alia proportionaliter neeessitatis nomen accipiunt: id enim quod patitur vim, cuius principium est in alio, dicitur ideo pati vel facere, quod patitur vel facit necessario, quando non contingit aliter facere vel pati propter 6pp)v sive metum vel coactionem: quasi illa existat necessitatis ratio, propter quam non contingit aliter pati vel fitenre. Similiter autem est in concmisalilms vivendi, et suppositione boni quod debeat includi: natura cum aliter non enntingit hinc quidem bonum finale, il— line vero vivere in concausalibus, vel nun non contingit esse sine aliquibus pro suppositis, ea necessaria esse diciIUUS. Est enim necessitas quaedam cauHII, et iuxta numerum et conditionem rausarum sumpta. In his autem, sicut in neeundo Physicorum ostendimus, supponito posteriori, necessario infertur id quod est prius, tam in physicis quam motaphysicis. Sed in doctrinilibus et demonstrativis per conversum modum est nncessarium. Et ideo, praeter omnia praidicta, oporlet scire quod demonstrate est etiam de numero necessariorum: eo quod demonstratum et demonstrans non conlingit aliter se habere, si bene et simpliciter demonstratum est. Huius autem cuusa est, quia prima sunt ex quibus est demonstratio: sed illa impossibile est aliter se habere ex quibus demonslrativis est syllogismus: in demonstrationc enim quorumdam necessario est diversa causa ab ipsis per quam denionstrantur, et haec sunt conclusa et euusata: aliorum autem nulla est causa, seil ipsa sunt propter quam alia sunt ex necessitate. tix his autem necessario concluditur, quod omnium primum et quod secundum omnem conditionem et proprieta tern necessitatis est necessarium, est ipsum simplex primum quod non habet causam, sed est causa omnium prima. Hoc enim solum est quod non contingit plus habere, eo quod a nullo aliquid recipit: sed omnibus largitur quidquid habent et sunt: omne enim quod ab alio recipit, quocumque modo, contingit habere plus et minus: igitur omne tale contingit habere aliter et aliter: quia plus et minus habetur, et habetur aliter et aliter. Quod autem a nullo recipit, nullo modo contingit plus habere quam habeat, quare nec aliter et aliter contingit ipsum plus habere. Quia si aliter et aliter contingeret ipsum habere, contingeret ipsum plus habere. Hoc autem ideo est, quia causam non habet a qua recipiat esse, vel lumen, vel bonum, vel aliquid talium. Et hoc est ex seipso esse debitum. Si qua igitur talia sempiterna et immobilia sint, sicut*4n sequentibus et ultimis partibus huius sapientiae ostendemus, illis nihil est vi vel praeter naturam: cum omnis violentia et praeter naturam existens fit ex quadam extrinseca et fortiori causa: et illud vere est necesse, cui opponitur impossibile esse, quod prohibitum est esse omnino, et in se, et in ordine ad causam. Possibile autem esse est duobus modis: est enim possibile esse, quod in quadam alterius est potentia, ex qua pendet esse suum: et hoc modo omne causatum est possibile secundum naturam suam. Alio modo dicitur possibile esse, quod ex infirmitate causae suae ad esse et ad non esse se habet: et hoc opponitur necessario secundum modum esse sui. Et utroque modo dictum possibile secundum esse suum pendet ex alio, et illi debetur esse suum: propter quod omne suum esse quod debet alteri, est possibile secundum hoc quod debet alteri: quia sic est recipiens. Si autem aliquid est causa et causatum respectu diversorum, hoc necessitatis rationem potest habere in quantum est causa, si sit 280 D. ALB. MAG. ORD. FRMD.

causa stans, cuius esse propter necessitatem sui esse sequitur aliud cui esse attribuit; quia sic largitur, et non recipit: etideo inista consideratione non plus habere poterit, nec aliter et aliter habere. Sed secundum quod causatum est, recipit et plus habere poterit et aliter et aliter: et ideo possibile et non necessarium. Iiaec autem dicta sunt de ordinibus causarum in esse sumptarum ex primo motore usque ad ultimum, quod movetur motum tantum, in quo stat motus primi motoris: et non sunt dicta de necessario demonstrationum. In his enim licet conclusum ex alio accipiat necessitatem, tamen est necessarium non habens plus ut habens aliter et aliter. Haec autem de necessario dicta sunt: valde enim erunt utilia ad ultimam istius sapientiae partem, in qua de prima causa erit loquendum, etc. CAPUT VII. De 7710 dis imiits. Quamvis autem iam diximus de quinque intentionibus quae sunt de ratione principiorum entis, secundum quod est ens, necessitas enim concomitatur causam, et est quaedam proprietas ipsius: et natura est causa quaedam, et praecipue est causa quae principaliter est consideranda a Philosopho primo, quae est forma. Causa autem est principium entis, et omnis causa est principium, sed non convertitur. Oportet tamen adhuc tractatui isti inserere distinctiones duorum nominum quae sunt primi intellectus universorum, et ideo principia sunt omnium. Et hoc sunt unum et ens: prius tamen distinguemus intentionem uniiis: eo quod unum a multis entis dicebatur esse principium, et quia amplioris est divisionis quam ens, propter modum quem acldit supra ipsum ens. Dicimus ergo quod unum communiori divisione dicitur quam habet, ita quod aliud dicatur unum secundum accidens, et aliud dicatur unum secundum se. Attendendum autem, quod nihil omnino unit nisi quod continet et terminat: nihil autem continet et terminatnisi cfuod perficit: unde fit quod nihil unit nisi quod perficit. Ex hoc enim quod perlicit, totum intra terminos sui esse concludit: et quod intra terminum sui esse conclusum est, unum est: quia in se indivisum est, et ab aliis est divisum. Ex his autem T^H facile dicitur accidens nihil penitus uni mh^ul re. Et ideo unum secundum accidens esse non potest per unionem quam facit accidens, sed per unitatem quam facit subiectum. Dicuntur ergo unum secundum accidens dupliciter, accidens videlicet subiecto, et accidens accidenti gratia eiusdem subiecti. Et utrumque horum est dupliciter propter duplex subiectum, particulare scilicet et universale: particulare enim est accidenti, quod communiter accidens vocatur sivc accidens per accidens, principaliter et maxime substat. Universale autem est, quod est quidem in subiecto particulari sicut esse ipsius: accidens autem est in eo sicut esse habens ab eo. Ilorum autem omnium excmpla sunt, quoniam subiectum et accidens sunt unum, sicut si dicam Coriscum et musicum esse unum, et Coriscum musicum, eo quod idem subiecto est dicere, Coriscus et musicus, et Coriscus musicus. Exemplum autem de unitate accidentis cum accidente est, sicut si dicam et musicum et iustum esse idem quod Iustus musicus Coriscus: unum enim dicuntur omnia haec secundum accidens. Iustum quidem et musicum unum dicuntur, quia uni subiecto accidunt ambo. Musicus vero et Coriscus dicuntur unum, quia alteram alteri accidit. Similiter autem sicut in subiecto posita ista sunt unum per aceidens, ita etiam modo quodam sunt unum si in LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. I 281

|»ni'<licalo ponantur, ut si dicam Coriscus •ml Coriscus musieus: hoc enim unum aunt cum Corisco: quia earum partium i|iii« sic unum sunt, altera accidit alteri. H( similiter est in oratione complexa, <|imudo duo accidentia dicuntur idem, ut *i dicam, sicut enim dico in dictione simidici, quod musicum est idem Corisco pniMlicatum de eo: ita dico in oratione, *HMK1 Coriscus musicus est idem iusto Corisco: quia Coriscus musicus prsedinilur de iusto Corisco: pars enim utrius<|iio orationis, sive in subiecto, sive in |»nudicato posita, accidit eidem uni: pars niim unius est iustum, et alterius est niusicum, et haec ambo accidunt Corisco. Cum enim dicitur musicum esse iustum, nihil differt quam si dicatur Corisco accidere musicum, eo quod accidens accidrnti non subiicitur nisi gratia subiecti in quo est, sicut patet per ante dicta. Similiter autem unum est per accidens, sive in nomine generis, sive in nomine cuiuscumque universalis dicatur subiecto inesse accidens: ut si dicam quod idem i»st homo et musicus homo: hoc enim est altero duorum modorum: aut enim sic est, quod uni subiectae substantiae <»xistenti accidit musicum: aut ambo, videlicet homo et musicus, accidunt alicui de numero singulorum, hoc est, singularium, ut Corisco: non tamen eidem amboista insunt singulari subiecto. Sed hoc quidem quod est secunda substantia, forsan ut genus vel sicut species inest, et est natura et esse ipsius: et ideo est in substantia ipsius, aliud vero non: sed aut inest ut habitus, sicut musicum et iustum: aut passio, sicut album, dulce, vel aliud tale accidens: quaecumque ergo secundum accidens unum dicunlur, hoc modo qui dictus est dicuntur unum. Eorum autem quae secundum se unum dicuntur, quaedam dicuntur unum conlinuitatis essentia. Continua autem dicuntur communiter quocumque modo ad unum copulata, sive per artem, sive per naturam copulata. Copulata per artem, ut onus quod ligatione et ligamentis est unum ex multis copulatis in unum: et lignum quod copulatur visco sive glutino, est unum ex multis conglutinatis in unum. Et linea etiam si sit indirecta, sive curva, una dicitur. Et etiam haec omnia dicuntur in communi continente unum, sicut unum dicuntur singulae partium animalis, sicut tibia dicitur unum: sicut linea indirecta et brachium dicitur unum ex multis conviscatum et conglutinatum, et corpus dicitur unum sicut ligamentis colligatum ad cor, sicut ostendimus in libris Animalium, et in libro qui de Principiis motuum Animalium intitulatur. Ea autem quae de numero horum continuorum sunt natura unum, magis unum sunt quam ea quae sunt arte unum. Continuum vero in natura dicitur unum, cuius motus qui secundum se finis est est unus, et non possibile est aliter esse, sed est unus motus qui est unius indivisibilis subiecti, et est indivisibilis secundum tempus. Hic autem est sicut in his quae de Principiis motuum Animalium disputavimus, qui est ab immobili uno, sicut motus brachii totius ab immobili humero, et motus asseid sive focilium ab immobili cubito, et motus manus ab immobili rasceta, et motus totius corporis ab immobili corde. Tales enim motus omnes sunt ab uno immobili secundum unum tempus indivisibile secundum actum: non enim in uno tempore movetur una pars membri colligati et in alio alia, ita quod ab immobili humero prius moveatur adiutorium, et posterius asseid, et deinde manus: sed haec omnia moventur simul indiviso tempore. Hoc ergo dicto modo sunt continua. Secundum se autem sunt continua quaecumque non tactu sunt unum, sicut colligata, aut conglutinata: quia quae tactu sunt unum, horum ultima sunt simul et continentur haec intra sua ultima non copulata ad unum et eumdem com 282 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

munem terminum. Et ideo secundum se non sunt continua: nam si ponis se esse tangentia ligna, non dices ea esse unum continuatione quae secundum se et proprie continuatio est, sive sint ligna, sive corpus, sive aliud quod continuum esse dicitur secundum se. Ea vero quae omnino sunt continua ad unum communem terminum secundum se copulata, ea simpliciter sunt continua: quamvis etiam habeant curvitatem, magis tamen una est linea quae non habet curvitatem ad angulum, eo quod ad unum punctum est continua copulatio lineae rectae, qui est terminus ipsius: ad angulum autem signatur situs, et ideo dividitur quodammodo in angulo, et recedit secundum aliquem modum ab unitate. Et similiter etiam est in partibus membrorum animalium quaecumque recta sunt copulata in una partium positione, magis sunt unum quam curva ad angulum, sicut tibia inter genu et talos, aut femur quod est coxa cruris a femore usque ad genu porrecta. Causa est, aut quod curva minus est continua in membris animalium, aut quia curvae ad angulum non contingit unum esse motum totius, sed plures: quia unus motus est a quolibet musculo immobili uno. Talis autem musculus unus est post quamlibet iuncturam curvaturae: et recta propter causam huius magis est unum quam curva ad angulum. Curvam vero et eam quae habet angulum in membris animalium, et unam et non unam esse dicimus: quia contingit et non simul esse motum eius, sicut quando movetur motu diverso di versorum coniunctorum ad angulum. Et contingit etiam simul esse motum totius, quando movetur motu musculi post totum membrum positi et moventis totum membrum. Rectae vero lineae in membris animalium motus est simul semper: quia in ea nec una particula quidem mensuram habens in parte quiescit, et in parte movetur: non enim haec pars quidem sua quiescit, illa vero movetur, sicut faciunt particulae lineae curvae, quae in parte quiescunt et in parte moventur. Amplius alio modo dicitur unum spe Tri'u cie sive unum forma, et hoc dupliciter: aut enim forma est causa unitatis repugnans multitudini divisionis subiecti per situm et locum, aut non repugnat huic multitudini, sed partes divisae per divisionem subiecti adhuc recipient praedicationem totius sicut prius. Et si forma uniens substantiam non repugnat divisioni subiecti, tunc forma substantial in toto non est causa unitatis totius, sed potius causa unitatis est superficies plana concava continentis corporis extrema, vel superficies plana continens intra quae est superficies rotunda corporis contact!: et sic dicitur unum subiectum corporum simplicium forma indifferens. Indifferens vero specie sive forma est species quae non dividitur secundum sensum, ut pars eius sit hic, et pars eius sit ibi, sed totum intra unam superliciem continuatur, sicut una aqua quae in una superficie aquae forma indifferens continctur. Similiter dicitur unus aer, et una terra, et sic de aliis simplicibus homogeniis. Sed subiectum quod sic intra unam superficiem contentum ab ipsa unitate superficiei habet unitatem, est duplex: aut est primum quod est primum subiectum omnium in illo genere generalium, aut est finale ad finem uniuscuiusque acceptum, et ab utriusque indivisione per situm dicitur corpus unum: vinum enim unum dicitur, et aqua una ab huius mensurae superficiei indivisione secundum speciem quam habet subiectum indivisum. Et similiter liquores omnes sic unum dicuntur, ut oleum unum, et fluida omnia, ut lixivia. Haec enim dicuntur unum, non a forma subsfantiali quae division! non rcpugnat: eo quod quaelibet pars aquae aqua est, et quaelibet pars vini vinum est: sed potius ideo quia omnium ultimum et primum LIBER v METAPHYSICORUM; TRACT, I 283

unum subiectum et idem est indivisum superficiebus secantibus et dividentibus ea per situm diversum: omnia enim talia unum existentia sunt aqua eadem, aut idem aer per subiectum primum et ultimum. Dico autem primum subiectum, sicut omnium quae sunt aquae species, aqua est subiectum primum: proximum autem sive finale subiectum secundum unumquodque est alteram. Oportet autem in his quorum forma divisioni non repugnat, utrumque subiectum esse indivisum in una superficie esse qontentum, si una esse dicuntur htiiusmodi corpora. Si autem est forma quae divisioni repugnat, sicut est forma hominis eius non quselibet pars est homo, tunc haec aliam habebunt unitatem, de qua inferius prosequemur, cum de illa loquemur unitate quae est a tali perfectione quam non facit oontinuitas ad unam superficiem, sicut facit ea de qua nunc diximus, sed quam facit formae perfectio sic ordinatis partibus attribuens esse perfectum. Haec ergo sic una dicuntur forma subiecti in divisione* h*™*. Dicuntur etiam unum forma, quorum genus est unum differens oppositis differentiis. In his enim generis natura una extensa ad totam differentiarum distantiam unit, et in uno retinet quidquid dividit differentiarum oppositio. Unum ergo etiam ista dicuntur. Et id quod unit ea, est subiectum primum quod differentiis supponitur, sicut homo et equus et canis sunt unum quidem existens in eis, et in quid praedicatum: quia omnia ista sunt animalia. Nec hoc dico secundum hoc quod abstrahitur ab eis, sed potius secundum id quod realiter in ipsis subiicitur differentiis. Ostendimus enim superius omnia hac in lumine intelligentiae agentis primitus esse, et lumen intelligentiae omnibus formas attribuere. Unum autem est et una natura, quae in lumine est intelligentiae ab omnibus quae sub genere continentur participata, secun dum esse autem est differens. Et haec differentia per accidens est, et secundum seipsam naturam non dividit generis, sed secundum esse, ut diximus. Et modo propinquissimo ad istum Text'ilcom' modum dicuntur unum quae sunt unum ^o gemis in materia, differentia oppositis formis: ^^i™ licet enim genus non sit materia, in duo ^SiiSur?" bus tamen ad minus materiae est propinquissimum, quorum unum est, quod materia est formarum primum subiectum, sicut et genus est subiectum primum differentiarum. Secundum est, quia sicut et genus potestate habet differentias, actu vero nullam, et haec potestas non ipsa natura est generis et substantia, sed est habitualisinchoatio confusa et imperfecta differentiarum: ita et materia potestate habet formas, quae pofestas non est ipsamet materia, sed est habitualis confusio et inchoatio formae ad speciem indistincta et indeterminata, et ideo ambit formas oppositas, sicut potestas generis differentiarum ambit oppositionem. Est enim haec confusio permixta potentiae: et ideo sic non est quod praehabeat contraria simul in esse. Ea autem quae sic genere aut communi forma unum sunt, dupliciter sunt unum: quaedam enim quandoque quidem unum dicuntur in communi modo praedicto generis, quod ambit differentias oppositas: quandoque vero dicuntur unum genere super id quod idem dicitur: hoc autem dicitur idem si species habeat finales sive specialissimas superiores his quae in numero singularium demonstrantur: tunc enim illa sunt eadem genere, quia a generis divisione non exeunt, nec ipsuni genus dividunt per differentiam aliquam. Et ideo cum idem sit a quo non differt per differentiam, remanet idem genus cum illis secundum se et unius potestatis: sicut dicimus, quod isopleurus qui est " sequitibiarum triangulus, duas tibias aequales habens et tertiam inaequalem, et isosceles qui est aequilaterus triangu 284 D. ALB. MAG. ORD. PR^ED. lus sunt unum in figura quae est genus, licet non sint unum in specie trianguli. Quadratum autem et triangulus non sunt unum generis potest ate. Et hoc probatur ex hoc, quod figura erit ex figura, si potestas qua figura est in figura, reducatur ad actum per divisionem: quoniam trigonum est in tetragono potestate: et si dividatur tetragonum lineis ductis diagonaliter de angulo uno in sibi oppo■ situm angulum quadrati continuum, continue fiet in actu trigonum: sed diviso trigono non erit ex divisione nisi trigonum. Et ideo trigonum et quadratum non sunt eiusdem potestatis propinquae figurae: sed trigonum et tetragonum sunt eiusdem potestatis figurae, sed non eiusdem sunt esse in triangulatione. Similiter descendendo per genera: quoniam eiusdem potestatis sunt in genere quae uno vel unius generis agente educuntur de generis potestate. Et similiter est in formis quae sunt potestate in materia: harum enim omnium eadem est determinatio quae figurae est, sicut iam dictum est. Sic enim exit vivere de esse, et sentire exit de vivere, et sic de aliis, et in perfectis vivere est in sentire potestate, et esse in vivere, et quodlibet ab alio educitur agente: et ideo est unius simplicis potestatis: unum enim agens est ad actum vitae, et unum ad actum sensus, et unum ad actum intellectus. Et cum differentia sit ad conformitatem actus agentis, patet quod per se non determinat nisi confusionem immediatae sibi potestatis. Media autem potestas alio quodam secundum naturam priore indiget agente, qui in agente secundo est potestate, sicut trigonum in tetragono: sic enim esse est in vita, et vita in sensu, et sic deinceps. Sic ergo idem genere sit determinatum. Amplius autem unum dicuntur, quorum est diffinitio una. Et haec sunt quorumcumque ratio diffinitiva quae ipsum quid erat esse dicit indivisibilis, hoc est, indifferens est ad aliam alterius rationem ostendentem esse ipsum hoc quod quid erat esse ipsius. Rationem autem dico indivisibilem, hoc est, indifferentem: secundum se enim ratio diffinitiva omnis est divisibilis, cum ex genere sit et differentia, vel ex genere et eo quod est loco differentiae, quae divisa sunt secundum suasnaturas. Taliter autem dicta unum, dupliciter sunt unum, secundum quod dupliciter est ratio diffinitiva. Est enim ratio passionis, et ratio subiecti: et in ratione quidem passionis subiectum est loco differentiae, et genus est commune. Si enim diffiniam claudum et simum, haec genere quidem eadem sunt, quia utrumque est curvum: sed subiecto solo differentia sunt: quia simum est nasi, et claudum cruris curvitas. Et sic augment tatum et minutum idem sunt: quoniam utrumque est passio eiusdem subiecti: augmentum enim est existentis magnittidinis additamentum: minutio autem est existentis magnitudinis decrementum: id autem quod augetur et minuitur, iam est penitus idem in utroque. Et sic eiusdem est diffinitionis id quod augetur, et id quod minuitur: hoc enim est existens subiecti magnitudo. Sic etiam est una ratio in differentiis speciei unius in superficiebus, sicut indifferens ratio est superficierum planarum, sive sint una linea, sive pluribus contentae. Est enim plana supra quam non elevatur angulus. In diffinitionibus autem subiectorum hoc planissimum est, quod eadem sunt diffinitione, quorum diffinitiones sunt indifferentes, sicut ensis et mucro sunt unum. Omninovero sive universaliter in talibus ea sunt unum diffinitione, quorum intelligentia indivisibilis est sive indifferens est, quae est formaliter intelligens quid erat esse, ita quod non possit separari in aliquo essentiali quo uni et non alteri conveniat in tempore aliquo vel in aliquo loco, neque aliqua ratione: et haec sunt maxime unum inter ea quae secundum form am sunt unum. Inter omnia tamen ea magis sunt unum, quae diffinitiones simpliciter habent: et haec sunt in genere substantiae: unde sub LIBER. V METAPHYSICORUM, TRACT. I 285

xhinliiD indifferentes secundum rationem, iiuixiiuc secundum formam unum sunt. Hnivorsaliter autem omnia inde nomen H rationem unius accipiunt, unde indivisioncm habent: ut si in quantum homo unicam per formam hominis non haIM*1 divisionem, omnia sub forma homi11 is unita sunt unus homo. Si autem sunt imlivisa in quantum animal, ambitu animalis unita sunt unum animal, sicut ea quae genere sunt unum: et si sunt unum per subiecti mensuram sicut copulata sub una superficie ad unius corporis mensuram unam unum sunt corpus, sicut diximus aquam esse unam, et vinum imum indivisione primi et ultimi subiecti. Igitur etiam plura unum dicuntur in hoc quod faciunt aliquid unum indivisum et indifferens: haec enim in nullo uniuntur, aut in hoc quod patiuntur unum, sicut duo oculi unius visus, et duae aures unius auditus: quia unius sunt passionis: aut dicuntur unum in ambitu uno quem habent: aut esse in hoc quod uniuntur relatione ad aliquod unum. Primum autem in omnibus his modis unius secundum diversitatem praedicamentorum est unum quo dicuntur unum, quorum substantia est una. Talia vero, quorum substantia est una, dicuntur aut continua ratione quae mensura est subiecti, aut specie remota vel propinqua: et ad hanc unitatem reducitur unitas differentiae: quia non sunt unum differentia, nisi quae specie sunt una: aut sunt una ratione diffinitiva. Ea autem quae plura sunt istis opposita, per id unum divisionem habent, plura sunt: et hoc est, quia aut numero sunt plura solum, aut quia non sunt continua, aut quia sunt quorum species non est una, aut quorum ratio diffinitiva non est una. Amplius autem adhuc unum forma totius ut totum et perfectum idem est. Contingit autem aliquando, quod unum dicimus totum si quantitas eius est continua, sicut in his quae divisa nomen et rationem habent totius, sicut dicimus unam aquam continuitate subiecti primi vel ultimi esse unam. Contingit autem aliquando, quod non possumus unum dicere propter talem continuitatem, eo quod ipsa non est causa unius: contingit autem hoc quod videlicet ex una continuitate non unum dicimus, si istud quod unum dicimus, non habet unam speciem praeter continuitatem qua ipsa res dicitur una: sicut non dicimus unum calceum, licet videamus continuitate quadam ad similitudinem unam compositas et continuas esse, qualitercumque contingit partes calceamenti, si non sunt compositae propter continuitatem solarn; sed potius sicut est calceamentum et speciem habet calcei quae dat esse calceamento in quantum calceamentum est. Haec enim species est propter continuitatem, ita quod ab ipsa continuitate calceamentum non habet esse et rationem calceamenti. Et tamen cum omnis unitas sit a forma, iam est unum calceamentum quando ultra continuitatem talem attingit formam. Propter quod et ipsa circuli linea inter omnes lineas hoc modo unitatis est maxime una, eo quod tota et perfecta est: perfectum autem est, cui ad complementum nihil deest: et ideo nihil sibi addi potest: lineis autem rectis et curvis in eadem forma quam habent, addi aliquid et minui ab ipsis aliquid potest: sed eirculari nihil addi potest vel minui secundum formam qua circularis est. Hoc autem in primo de Ccelo et Mundo perfectius ostensum est. CAPUT VIII. Et est digressio declarans quidditatem unius secundum quod est principium numeri. Unum autem praeter inductos modos sumptum est id quod est principium nu 286 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

meri. Et hoc valde difficile est determinarc per eius propriam diflinitionem et naturam. Si enim dicirous sic, quod est indivisibile non habens positionem in partibus, idem crit dictum, quod unum est, quod non dividitur positione carens: sed quod non dividitur, convertitur secundum intellcctum cum hoc quod non multiplicatur: cum hoc constat, quod nihil est causa numcri et multitudinis nisi divisio: sic ergo dicendo, multitudo et numerus sunt in diffinitione unius, quod est inconveniens: cum unum sit principium sui iteratione et aggregation^ et constituons numerum et multitudinem. Amplius quacumque diffinitione diffinitur multitudo sivo numerus, semper in diffinitione illa ponitur unum. Multitudo enim est illud quod aggregatur ex uno vel unitatibus. Cadet ergo unum in diffinitione multitudinis et numeri. Et etiam alio modo videtur peccare diffinitio: quia cum dicitur quod multitudo vel numerus est aggregatum ex uno, cum aggregatum non sit aliquid aliud quam ipsa multitudo vel numerus, ponitur idem sub alio nomine in diffinitione suiipsius. Amplius si aggregatum est aliquid intelligibile vel difilnibile, hoc non potest intelligi nisi per multitudinem et numerum. Et sic ista circular iter diffiniunt se invicem. Si autem sic dicamus, numerus est multitudo numerata vol mensurata per unum, iam cadit unitas in diffinitione numcri, et in eadem diffinitione ponitur numerata, qua3 non intelligitur sine numero: et cadit in ea multitudo quae est idem cum numero: et haec omnia valde absurda sunt in ea quae vera et propria est rei diffinitio. Si quis forte ad hoc velit dicere, quod cum dicitur, quod numerus est multitudo mensurata vel aggregata ex uno, multitudo est ut genus numeri quondam multitudo est in multis quae non sunt Humerus, ut in canibus, et hominibus, est ridiculosum: qiiodiam multidudo non est in illis nisi sicut in subiectis mensuratis per eam: et in illis per eumdem modum est etiam numerus: et ideo patet, quod mulliliuln non est aliquid praeter numerum ilium* ro communius. Sunt autem aliqui omnia inducta, putantes evadere diffiniendo numcrum, quod numerus sit quantitas discreta hn bens ordinem, et non evadunt: quoni<un discretum habens ordinem non intelligitur nisi ex numero. Ordo enim numernlis est, quem habet qui a numero determinatur, cum dicitur primus, secundus, tertius, quartus: et sicut species ordinis illius dctcrminatur a speciebus numeri, ita ordo ipse determinatur ab ipso numero. Adhuc autem cum discretum dicitur, est idem quod multum et numeratum. Et hoc iterum non intelligitur nisi per divisionem, quae est causa numeri, sicut clocuimus in III Physicorum. Per omnia ergo inducta patet, quod difficile est valde invenire quidditatem unius secundum quod est numcri principium: cum lamcn hoc sit esse unius proprium, quod est principium numeri esse: et cum numerus sit accidens, oportet ipsum unum quod est principium numeri, de natura accidentis esse. Nos ergo in his sine praeiudicio melio soimiris sententiae dicimus supponentes quaedam quae iam ante diximus, quod cum dicimus unum, aut est adeo simplex, quod ipsum constituitur in esse et unius esse ipsa indivisibilitatc, aut praeter indivisibilitatem constituitur in esse quadam alia natura sui generis. Et si quidem praeter indivisibilitatem a natura constituitur in esse sui generis, aut haec est natura corporis quaedam, aut non. Et si quidem est natura corporis, sive quantitatis corporeae, sive etiam positionis, tunc est punctum. Si autem est alia natura quaecumque, tunc est indivisibile principium illius generis cuius est natura constituens ipsum: et hoc forte in genere substantias est intelligentia, et in generibus aliis alia natura ad quam fit resolutio ipsorum quae sunt in genere illo sicut ad primum. Si autem nullo nisi ipsa constituitur indivisibilitate, et ipsa LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. I 287

iiMlivinibilitatis ratio non ad aliquid deIrriiiiiiuta est ratio ipsius, sic est unitas i|tiw est principium numeri. Quod autem line nit accidens, sic probatur. Quamvis «<iiim, sicut iamdudum diximns, unum i MMI r.ulo convertatur, et ipsa forma rei mil lerminans sit unitas ipsius: tamen «<* hoe quod quodlibet sic in se terminaliiui est, sequitur ipsum indivisibilitas * ipi.e secundum naturam est post esse ipniiis: quod autem posterius est ipso esse, IH'IIIIO genus, neque differentia est: 1)110(1 autem neque genus neque differentia est esse consequens, de natura accid uitium est: indivisibilitas igitur rei de milura accidentium est. Quod autem sit IKIN* natura discretionis principium, sic (nobatur. Discretio est separatio rerum inter se: idem enim est discernere et sepurare. Res autem separantur per hoc quod dividuntur ab aliis: sed indivisibility ipsa principium separationis est: |inp idem enim dividitur ab aliis, per quod in se est indivisibilis: nihil igitur ilividitur ab aliis, nisi quod in se est indivisibile: detur quod sit adhuc divisible ab aliis: ergo non est divisum: ergo in seipso non est indivisibile: datum autem erat quod fuit indivisibile. Quod autem sit discretum permanens in suis purtibus, per hoc patet: quia indivisibilitales permanent rebus permanentibus. I'lst ergo haec unitas quae est principium Humeri, accidens: ergo et numerus acv id ens qui est collectio taliter discretolum, et habent permanentiam in suis partibus propter indivisibilitates permaueutes: et sic inventum est verum esse uuius quod est principium numeri, et verum esse numeri. Incidit autem haec quaestio gravis, et non dissimulanda. Quaeritur, utrum uniias qua, ut dicit Euclides, quaelibet res dicitur una, sit separabilis ab ipsa re, vel non? Si enim detur quod sit separabilis, ideo quod cum nec sit genus, nec differentia, non est in re sicut quaedam pars, et ita videtur a re posse separari: detur separata esse: res autem a qua separata est, aut est una, aut non una. Si detur quod non est una cum re in esse superposita ad non unum, sequitur esse multa, erit ipsa res multa: quod est absurdum: divisio enim est causa numeri: nulla autem divisio est facta in re ex eo quod ab ea separatur unitas. Si autem detur quod est adhuc una, tunc sequitur quod aliqua unitate est una, et illam habuit ante separationem prioris unitatis: et tunc habuit duas unitates: duae autem unitates faciunt duo: ergo una res tunc fuit •duo, quod absurdum est. Amplius de ipsa quaeratur separata unitate: aut enim aliquid praedicatur de ipsa, aut nihil, Constat quod aliquid praedicatur de ipsa: quia ad minus praedicatur ens de ipsa, ut dicatur, unitas est ens. Et de illo ente quaero,.utrum sit substantia, vel accidens? Si detur esse accidens: cum igitur et ipsa sit accidens, accidens quod est unitas per accidens, ponitur circa ea quae dicuntur una, quod est absurdum. Si autem est substantia, tunc unitas per substantiam aliquam accidit unis, quod est absurdissimum. Similiter quaeritur, utrum illud ens quod praedicatur de unitate, sit unum, vel non ? Et de ipsa et de unitate subiecta multa sequuntur inconvenientia: unitas autem per unitatem applicabitur uni, et sic essent duae unitates vel plures in eodem. Et multa alia huiusmodi sequuntur inconvenientia. Et ideo dicendum, quod unitas nullo modo separatur ab unis: licet enim secundum quod principium numeri est, non sit pars quae sit genus, vel differentia: tamen manat hoc accidens quod est indivisibilitas, sive unitas, de differentiae proprio actu qui est terminare et finire etiam ad terminum potentiae et actus. Et quia iste actus differentiae rem non relinquit, ideo unitas qua quaelibet res dicitur una, rem ipsam nunquam relinquit. Et si quaeritur, cum dicitur, unitas est, vel unitas est ens, quid de unitate praedicetur ? Dicendum mihi videtur ip 288 D. ALB. MAG. ORD. PR^ED.

sum esse indivisibilitatis, et nihil aliud: hoc autem esse est accidens per modum supra dictum, et non aliter: quia si daretur quod esse alicuius generis ibi praedicaretur, tunc hoc esset substantia vel accidens. Et hoc esset esse unitatis. Et quodcumque horum daretur, sequeretur inconveniens: quia si diceretur quod hoc esse sit de natura accidentis, tunc per naturam accidentis constitueretur numerus substantiarum. Et si daretur quod esset natura substantiae, tunc numerus qui est collectio unitatum per naturam substantias poneretur circa accidentia quando numerantur: et sic substantia accideret accidenti: quod valde inconveniens est et absurdum. Et ideo, sicut diximus, unitas per nihil ita penitus constituitur in esse unitatis, nisi per ipsam indivisibilitatem: et cum dicitur, unitas est ens, esse indivisibilitate illius praedicatur de ipsa, et nihil aliud penitus. Et quod a principio queritur de huiusmodi assignationibus, unitas est principium numeric et numerus est multitudo numerata vel mensurata per unum, et huiusmodi. Dicendum nihil horum esse veram diffinitionem, sed assignationes quaedam sunt. Et de huiusmodi in consequentibus erit tractandum: ad presentem enim intentionem sufficit cpiod nunc dictum est. ' CAPUT IX. De modis unites indivisibilis quantitate, aut specie, sive forma. Secundum ea ergo quae nunc dicta sunt, unius esse et quidditas est e'sse principium numeri. In omni enim re prima mensura et id quod primo est mensurans, est principium: quia hoc notum facit totum sciri. Omne autem princi pium mensurans, totum esse relinquitur: quia aliter non ut mensura aliis applicaretur. Nam quo primo agnoscimus, hoc est mensura eorum quae cognoscuntur per ipsuni in quolibet genere. Principium autem esse quod noscitur in quolibet, est unum et indivisibile primum esse, ad quod fit resolutio omnium eorum quae verificantur. Et hoc est unitas et indivisibilitas cuiuslibet generis: unumqnodque enim cognoscitur per suum terminum: terminus autem est unitas ipsius, sicut patet per ante dicta. Sed hoc unum quod est terminus cuiuslibet non est unum in omnibus generibus: hinc enim in musicis est unum mensura omnium discretive, hoc est, nota discreta mensura totius quod iteratione sua mensurat novem notas sivc ncumata. Et illinc in orthographia est primum principium indivisibile vocalis simplicissima vel consonans gravitatis, aut iterum est aliquid indivisibile primum mensurans diversuni a praedictis: et licet hoc non sit indivisibile secundum rem, est tamen indivisibile positione, ut pondus gravi, vel aliquod aliud. Similiter est aliud indivisibile mensurans motum, et hoc est motus velocissimus, quo omnes alii motus numerantur: et hoc est motus diurnus: in omnibus ergo et ubicumque est unum indivisibile, quod iteratum mensurat ea quae sunt sui generis, ut quantus est cantus, ascendendo tono mensuratur, et quanta est littera vel vox, vocali longa vel brevi mensuratur: et quanta est gravitas, minimo pondere mensuratur: et quantus est motus, mensuratur minimo motu: est enim diurnus, vel horanus: et hoc accipitur ad partes primi motus. Cum ergo in omnibus ita sit, erit etiam in quantitate numeri discreta unum primum principium totam mensurans numeri quantitatem: et illius esse et quidditas est principium numeri esse: in omnibus enim, sicut diximus, est unum mensurans primum. Et hoc aut quantitate est indivisibile unum, aut specie est indivisibile unum LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. I 289

MCH'timlum diversitatem eorum quorum ip»um unum est mensura et principium. IMml ergo unum quod est unum secundum quantitatem, et est indivisibile i|iiaiililatum ut quantitatum in ipsa naItim quantitatis acceptarum, est duplex: I|II<MI<IUUI enim indidivisibile non habens iMisilionem a sola indivisibilitate est halii'iis esse et rationem, est unitas: aliud vi«ro quod habet positionem a qua liaIM»I esse et rationem, est punctum. Et furie aliud adhuc, quod non est quantiinlis ut quantitatis, sed substantiae ut Htibstantia est prima forma, quae est inli'lligcntia: et sic est in aliis generibus: licet enim in omnibus generibus indiviHiliile primum reddat quantitatem esse illius generis, tamen non semper reddit ipiuutitatem ut quantitatem: nec reddit cum iteratum super quantitatem: quia nk punctum mensurat continuum, quod I'H! impossibile: sed reddit eam modo principii determinantis esse principiati, nicut indivisibile quod est principium euutinui per hoc quod est terminus linear secundum lineam unica dictione divisibilem duas habere indivisiones. Et per hoc scitur, quod non est quantitas nisi secundum longitudinem fluens a puncto motu imaginationis puncti. Et per hoc quod superficies terminatur ad lineam terminatam puncto, facit sciri quantitatem quae est superficies, quae est indivisa unica indivisione profundi, duaIMIS autem divisionibus divisibilis. Et idco scitur, quod est quantitas fluens a Iiuea motu lineae imaginario. Et per hoc quod est superficies terminus corporis, superficies dico terminata linea quae terminatur puncto, scitur quod corpus est in toto perfecta quantitas, nullo modo indivisibilis, fluens a motu imaginario superficiei. Facta etiam conversione in his tunc duale divisibile in divisione est Huperficies, unicum autem secundum divisionem est linea, nullatenus autem divisibile est punctum et unitas. Hoc enim quod non habet positionem, est unitas: illud vero quod habet positionem, est VI punctum. Et ideo conlingit, quod motus imaginarius puncti facit continuum: quia esse suun\ est a positione, et non ab indivisibilitate. Sed motus imaginarius unitatis facit discretum: quia esse suum a sola et simplici est indivisibilitate quae nihil est continui. Et quia esse illius indivi sibilitatis omnem rem in quantum est una est consequens per unam rationem, ideo est unus numerus et unicus quo omnia numeramus. Et nisi ita dicatur, oporteret concedere quod alius est numerus substantias, et alius accidentium secundum diversa genera, sicut unurn terminans aliud est substantiae, et aliud accidentium. Hoc enim Unum Nota a quo quod est aliud et aliquid secundum di sitatem uni ., , . tas in diver versitatem generum, non est pnnci sis generipium, nec a sola et simplici indivisibilitate esse accipit, sed potius ab ipsa rei forma prout est terminus, sicut saepe in ante habitis dictum est. Per dicta ergo scitur natura unitatis et numeri quantum pertinet ad istam intentionem quae rerum genera in esse habet producere et in esse stabilire: et numerum sic in esse stabilitum deinceps accipiat arithmeticus, et consideret partes eius et differential et passiones. Haec ergo dicta sint de indivisibili quod est quantitalis ut quantitatis. Diximus autem quod unum est indivisibile aut quantitate, aut specie. Specie ergo distinguentes unum, dicimus quod quaedam sunt secundum numerum unum, quaedam autem secundum speciem sunt unum, et quaedam genere sunt unum: et quaedam analogia unum, sive proportione. Numero quidem sunt unum, quorum materia est una, sicut Marcus Tullius Cicero, quae sunt nomina unius secundum numerum homini. Specie autem sunt, quorum ratio diffinitiva una est, sicut Socrates et Plato. Genere autem sunt unum quorum eadem estfigura praedicationis, sicut homo, et equus. Dico autem figuram praedicationis eamdem: quoniam sicut figurauna est, quae linea vel lineis terminatur: ita potestas est generis differentiis ad speciem vel spe 19 290 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

cies terminata: quae enim sic sunt sub generis potestate una, in una sunt quantitate illius ambitus generis. Haec enim translatio similitudinis facit generis ambitum appellari figuram praedicationis. Secundum analogiam enim sunt unum, quaecumque se liabent in una habitudine aliud et aliud, ut sicut tria ad unum, ita sex ad quatuor: et sicut gubernator navis ad navem, ita rector civitatis ad civitatem. Et in his et talibus unis semper posteriora sequuntur ad praecedentia. Quaecumque enim numero sunt unum, etiam specie sunt unum: sed non convertitur, quod omnia quaecumque specie sunt unum, sint etiam et numero. Quaedam enim sunt specie unum, quae non unum numcro sunt, sicut ea quorum natura est diversa, et forma una, ut Socrates et Plato. Quaedam etiam quae sunt unum numero, sunt unum specie, sicut ea quorum tota materia secundum potentiam est intra formam, et nihil de eadem secundum potentiam ad formam est extra, sicut sol, etcoelum, universaliter et mundus, et universaliter quorum nulla est transmutatio ad invicem: et etiam sicut diffinitio et diffinitum quae sunt eadem numero, licet verius illa dicantur unum simpliciter quam unum numero. Non igitur omnia quae sunt eadem specie, sunt eadem numero. Et quaecumque sunt unum specie, sunt eadem genere: sed non convertitur, quia non quaecumque sunt eadem genere, sunt eadem specie: quia homo et asinus sunt eadem genere, sed non sunt eadem specie. Et quaecumque sunt eadem genere, sunt eadem proportione: sed non convertitur, quod quaecumquc sunt eadem proportione, sint Noia contra eadem genere. Sed huius non est causa expositio i • • * • i T nem Aver quam dicit AveiToes, quod videlicet proportio sit genus quoddam: quia proportio non est genus. Sed causa huius generis est, quia ex omni communitate naturae sequitur communitas proportionis, et non convertitur. Cum enim dico, Socrates et Plato sunt homo vel animal, ex ista communitate relinquitur quod Socra tes et Plato sunt supposita eiusdem generis vel eiusdem speciei. Conveniunt ergo Socrates et Plato in hoc quod supposita sunt, et suppositi communitas est communitas proportionis, quia est communitas unius habitudinis duorum vel plurium inferiorum ad unam naturam communern. Unum autem in his quatuor consideratur, aut in eo quod ad naturam comparatur, vel ad aliud. Et per similem comparationem accipitur unum proportione. Si autem unum causatur a natura una, aut hoc est materia, aut forma. Si forma, aut est to turn esse, aut non totum esse, sed est potentia ad esse. Et primo quidem modo a materia accipitur unum numero. Et secundo modo a forma accipitur unum specie. Et tertio modo a forma accipitur unum genere. Palam autem est per hoc quod indivisio est causa unius, quod et divisio quae est indivisioni opposita, causa est multitudinis quae est opposita uni. Et quia multa modo oppositionis se habent ad unum, et scimus, quod si unum oppositorum dicitur multipliciter, quod reliquum est multiplex, oportet quod multa ita sint multipliciter dicta sicut unum. Alia enim dicuntur multa per hoc quod non sunt continua per subiectum primum, vel ultimum, vel secundum aliquem alium modum continui superius determinatum. Alia autem dicuntur multa per hoc quod habent diversam materiam secundum speciem diversam, sive illa materia sit prima, sicut omnium specierum aquae et liquefactibilium est una materia: aut in hoc quod habent materiam fmalem quae proxima est divisa. Alia etiam dicuntur multa: qua diversas habent rationes diffinitivas per formam datas, quae dicunt quid erat esse. Et ut universaliter dicatur secundum omnem defectum unitatis ante determinatae inducitur pluralitas, quae principium est multitudinis cuiusdam quae opponitur uni in aliqua significatione unius. Haec ergo de uno et multo dicta sint, et in eo stabilitum est esse unius LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. I 291

quod est principium numeri, et stabiliIIIIII <»st esse ipsius numeric ita quod non o|iortot nos amplius de hoc in illa scientia aollicitari: quoniam dicta sufficiunt secundum huius sapientiae proprietatem. CAPUT X. Et est digressio declarans esse numeri, et qualiter unum constituit numerum, et qualiter duo est multiiudinis principium, et qualiter multitudo qusedam est numerus, et qualiter non est numerics. Cum autem istius sapientiae sit stabilire partes entis quas supponunt scientiae particulars, sicut saepe iam in ante habitis diximus, et numerus sit unum tale ens de quo considerat arithmeticus, quia iam quod diximus de esse numeri digressioiiom faciendo, complebimus id quod de iiumero secundum primse philosophiae (iroprietatem videtur esse dicendum; sic niim facilior fit doctrina quando ea quae fiiisdem sunt naturae, simul ponuntur, quando bono modo fieri potest: quia tunc intellectus unius manifestatur ex altero. Quia ergo iam determinatum est quae sit uaitas, quae est principium numeri, et quod unitas haec non sit separabilis a rebus unis, licet ratio unitatis sit in aniimi abstractione intellectus a rebus abstracta, facile est ostendere quod unitas nullo modo potest esse numerus: quia cum non sit esse unitatis aliud ab esse simplicis indivisibilitatis, et simplex indivisibilitas nullo modo possit dividi, et omnis multitudinis causa sit divisio, unitas non potest fieri multitudo: omnis autem numerus multitudo est quaedam: unitas ergo nullo modo potest esse numerus. Si autem non potest unitas esse numerus, constat ergo quod neque est par, neque iinpar. Omne enim quod est par yel im par, est numerus: eo quod par et impar numeri sunt passiones, in quarum ratione diffinitiva subiectum est. Est ergo huiusmodi unitas principium numeri, non numerus. Considerandum ergo liic est de ipso numero, quid sit, et quid sint species eius. Et ut melius intelligatur, accipiatur species aliqua numeri: quia quod in una est, in omnibus esse est necesse. Si enim sic dicam, denarius exseptem et tribus constituitur, vel denarius est septem et tria, nihil amplius addens, falsum est quod dicitur: quia secundum hoc denarius esset septem, et denarius esset tria, et esset ex septem et tribus, quod falsum est. Similiter etiam si dicam, denarius est septem et tria simul sumpta, hoc iterum est falsum; quia ex quo denarius non est septem, relinquitur quod denarius non est septem cum quibuscumque aliis. Et ut universaliter dicatur, una species numeri de alia non praedicatur nec diffinit eam: et ideo denarius non est novem et unum, neque octo et duo, neque septem et tria, neque sex et quatuor, neque quinque et quinque. Forte diceret aliquis quod denarius est summaquae excrescit ex aggregatione septem et trium, vel sex et quatuor, vel quinque et quinque. Ad hoc autem dico, quod hoc quidem verum est: sed haec non est diffinitio denarii, quod est species discreti quod est numerus: quia septem et tria quae ponuntur in illa descriptione, aequaliter sunt ignota sicut ipse denarius. Nulla enim quantitas divisibilis nota est nisi per suam mensuram primam: constat autem septem et tria quantitates esse divisibiles: non ergo certificant esse alicuius numeri, secundum quod huiusmodi sunt. Mensura autem prima numeri est unitas aggregatione sua certificans omnem numeri quantitatem: idem autem est omnino in talibus certificans et constituens in esse aggregativo: ergo unitas et constituit et certificat omnem numerum: oportet ergo quod denarius sit ag'gregatus ex uno et uno et uno et uno usque ad decimam unitatem. 292 D. ALB. MAG. ORD. PR^ED.

Quod nume Nec iterum erit denarius id quod fit rius non sit ex uno decies sump to. Et huius sunt duae formaliter . « • T id quod fit rationes, quarum una est, quia cum dico ex uno de , „ . . • «• i i ciessumpto. decies, iacio denommationem de decern: et ideo decern notius est quam decies: propter quod decies non cadit in denarii diffinitione. Alia ratio est, quia si unum decies sumatur, nihil multiplicat, nec facit actualem discretionem: sed denarius constituitur ex unis diversis, quae aggregata actualem faciunt discretionem: idem autem est intelligere de esse cuiuslibet numeri. merus est unus. Sed tunc forte quaereret aliquis, quae sit unitas qua numerus est unus, cum dicitur, binarius est unus, et denarius unus, et ternarius unus ? Cum enim unumquodque sua forma et sua essentia Nota qua s^ unum» videtur quod et numerus haunitate nu~ beat formam qua dicitur unus. Ad hoc autem dicendum, quod cum numerus sit in genere discreti, forma cuiuslibet numeri est forma summae aggregati ex unis sive unitatibus: propter quod ultima unitas acceptaut finis, in qua et ad quam finitur motus aggregations, est unitas numeri et forma: illa enim sola est causa indivisionis talis summae sicut finis accepta, ut dictum est: habitum autem est in praehabitis, quod idem est causa indivisionis et unitatis. Patet ergo quod haec est causa unitatis et omnis numeri. Amplius in praehabitis ostendimus, quod unum non est separabile a rebus: quia si separaretur, adhuc remaneret res una. Et si separatum esset unum a rebus, et intelligeretur coniungi, iterum esset res duabus diversis unitatibus una: et sic esset quaelibet res una duae res: et multa alia sequerentur inconvenientia. Omnino autem eodem modo probatur, quod nec duo separabile est et a rebus duabus, nec aliquis alius numerus separari potest ab ipsis rebus quae sunt in numero ipso. Huius autem licet sint multae rationes, tamen ad praesentem intentionem duae sufficiunt, quarum una est, quod iam probatum est numerum nihil esse penitus nisi discretum aggregatuni ex uno, et uno, et sic deinceps: si ergo unum inseparabile est a rebus unis, relinquituret numerum inseparabilem esse. Secunda ratio est, quia quaecumque numerantur, non veniunt in numerum nisi formis suis quibus distinguuntur: quamdiu ergo salvantur in esse suo, tamdiu adhaereteis numerus. Si enim dareturhoc accidens separari, tunc quaeratur utrum separato binario a duabus ovibus, adhuc remanent oves duae, vel non ? Si adhuc remanent duae, tunc aliquo binario sunt duae: et ille binarius cum priore qui infuit, facit quatuor: prius ergo quatuor fuerunt: quatuor ergo sunt quaecumque duobus binariis numerantur. Si autem non remanent duae, tunc sequitur quod non remanent oves: et hoc falsum est, cum accidente separato a subiecto non destruatur subiectum. Idem autem est de aliis numeris. Licet autem hoc modo inseparabilis sit numerus, non tamen falsum omnino dicunt numerum in anima esse dicentes. Ratio enim numeri formalis, qui numerus est quo numeramus, in anima est. Est autem quo numeramus, non numerus: et est quo numeramus, numerus. Forma enim indivisionem causante numeramus, et est non numerus. Et coacervatione unitatum numeramus, et haec coacervatio est numerus numerans omnia: et hic numerus potissime est in anima, si formaliter accipiatur ipsa coacervatio: materialiter vero subiectum materia dicitur et est in rebus numeratis. De binario etiam scire oportet specia 9uo'1 '• liter, quod mathematice de illo loquendo, mai««} i x TIT. quendu «•• pronatur non esse numerus, sed pluralitatis est HUM* 0. i rus,su<l|'!. prmcipium. bi enim numerus esse detur, raiu.u,. 7. . . princi|i»w aut erit numerus simplex, aut compositus. Si autem sit numerus simplex, tunc sequitur quod non dividitur; et hoc est falsum. Si autem sit numerus compositus, sequuntur duo inconvenientia, quorum primum est, quod componitur ex numeris quibusdam, quod falsum est. Alteram autem est quod sequitur, quod non sit numerus primus, nec pluralitatis prin LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. I 293

  • ipium: et hoc est falsum. Videtur ergo ipiod binarius non sit numerus. Ad hoc autem secundum proprietatem huius McicntisB dicendum est, quod dicitur numerus dupliciter. Uno modo prout nuIIKTUS ad suum ordinatur principium: et sic omne illud est numerus, quod coarervatur ex unis: et hoc modo binarius LI*i* est numerus. Alio modo dicitur numerus P* passionibus substans numerorum, quae Pg^y Hunt par et impar, et perfectum et dimiutitum, et abundans, et simplex et compositum, et huiusmodi. Et sic binarius non est numerus, sed pluralitatis principium. Et haecest causa, quod antiquissimi Urammatici dixerunt tres esse numeros, soi licet singularem, dualem, et pluralem. Quia autem haec scientia numerum prout est ens in parte substans passionibus non e.unsiderat, ideo binarium dicit esse numerum. Omnis enim unitatum coacervatio esse habet numeri: esse enim secundum quod ex primis principiis causatur ei pendet, considerat iste Philosophus. Sic autem sumpto binario, numerus est in ultimo paucitatis consistens, et numerus statin minimo, licet respectu maxinii non stet, sed procedat in infinitum. fci«^» Adhuc autem ipsa multitudo dupliciter **•** eonsideratur, et similiter multum et etiam

IN i paucum et paucitas: quoniam quodlibet islorum potest accipi absolute vel comparatum per respectum ad alteram. Et siquidem absolute accipitur, tunc numerus quilibet est multum quoddam et inultitudo: omne enim coacervatum ex unis est multum et multitudo quaedam. Si autem multum dicat respectum ad alterum, tunc opponitur pauco: et sic duo erunt paucum et nullo modo multum: ipiilibet autem alter numerus erit mullum et paucum respectu diversorum. Multum ergo et paucum sic opponuntur sicut correlativa: unum autem opponihir et pauco et muito sicut principium principiato, sicut patet per ea quae hic dicta sunt. Nos tamen in sequentibus huius sapientiae subtilius de his disseremus per haec enim quae hic dicta sunt, suffi cienter scitur esse numeri: et hoc intendimus in hoc quinto libro, quod stabiliamus ens et partes entis etprincipiaipsius, sicut a principio huius libri diximus. CAPUT XI. De modis entis quod nec difftniri, nec desertbi potest, Ens diffinitionem vel descriptionem seu Text, et com. interpretationem, seu quamcumque assignationem habere non potest: quia propter quidquid notificaretur, hoc esset ens et minus notum et simpliciter et quoad nos, quam ens ipsum. Et hoc quid em patet ex hoc quod nobis nihil notum est penitus, nisi ens ipsum ens esse supponamus. Et sic quoad nos ens notius est omni eo per quod posset notificari. Simpliciter autem notius esse probatur per hoc quod est simplicissimum et primum. Dividemus ergo ipsum, dicentes quod ens sicut et unum dicitur, aut secundum accidens, aut secundum se. Secundum accidens autem dupliciter, vel forte melius tripliciter. Uno quidem modo, quod unum accidens alteri accidere dicitur, propter unum subiectum cui ambo accidunt, sicut dicimus iuslum esse musicum. Alio modo dicitur esse secundum accidens, quando accidens subiecto accidit, non quidem subiecto primo, sed ei quod substantialiter inest subiecto primo, et per primum subiectum subiicitur accidenti, sicut dicimus hominem esse musicum, et musicum hominem: hoc enim quodammodo dicitur similiter ei quod est musicum aedificatorem esse: quia accidit aedificalori musicum esse, aut e converso accidit musico esse aedificatorem: in talibus enim hoc esse hoc, quando unum simpliciter inesse alteri dicimus et non inesse ut genus, neque 294 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

inesse ut convertibile quod est proprium vel diffinitio, significat hoc huic accidere et inesse ut accidens, sicut etiam in secundo Topicorum est determinatum: praedicatum enim accidentale nihil addit super inesse simpliciter. Et sic est in his quae nunc dicta sunt, quando dicimus hominem musicum, aut e converso musicum hominem, aut etiam unum accidens alteri messe, ut quando dicimus musicum album, aut e converso album musicum. Hoc enim ultimo inductum ideo dicimus esse, quia ambo accidentia eidem subiecto accidunt. Aliud vero dicimus sic ut significemus alterum inesse alteri, quia accidens accidit ei quod est vere ens completum in seipso. Tertium vero dicimus, ut quando dicimus musicum esse hominem, ideo hoc dicimus, quia huic quod est homo, musicum accidit, quod tamen non est primum subiectum ipsius. Et similiter etiam dicitur et musicum al." bum esse, ideo quia cui accidit musicum, illud est album. Epilogando ergo dicimus, quod secundum accidens dicta sic dicuntur, aut eo quia eidem enti ambo accidunt, aut quia enti per se accidens accidit, aut quia illud cui inest accidens, est illi subiecto idem de quo praedieatur accidens, sicut secunda substantia idem subiectum est substantias primae cui proprie inest accidens praedicatum de ipsa. com. Secundum se autem esse sive ens dicuntur quaecumque praedicantur secundum coordinationem figurae praedicamentorum, ita quod alterum de altero praedicetur essentialiter ut de subiecto, quoties huiusmodi praedicatum de subiecto dicitur, tot modis dicitur esse secundum se: quia tale praedicatum esse quoddam dicit et significat. Et diversitas quidem est ex significatione praedicatorum, licet omnia quid dicant: praedicatorum enim talium quaedam significant aliquid sive substantiam, alia significant quale, alia quantum alia ad aliquid, alia facere, alia pati, alia ubi, alia quando, et alia situm, et alia habitum. Et esse quidem sive ens significat idem aliquid unicuique generum horum: cuius probatio est, quia nihil refert dicere, homo convalescens est, ut esse significetur in dictione, et homo convalescit: et homo vadens est aut stans, et homo vadit aut stat. In omnibus enim adiectivis quocumque modo significatis principaliter importatur accidens., et secundario subiectum: et quando praedicatur de substantia tale esse significatur, quale importatur per adiectivum et non esse substantiae. Et ideo tale esse secundum figuras praedicamentorum variatur. Amplius autem esse et ens significat ipsam rei veritatem. Et hoc dupliciter. Uno quidem modo in ipsa re extra animam, et extra sermonem accepta: et sic Veritas rei est ipsa entitas quam habet ex sui perfectione: sic dicimus verum aurum quod peffectionem auri attiiigit et vertim hominem, et verum tempus, et veram materiani, et huiusmodi. Huic vero opponitur permixtuni sive apparens et non existens, quod vulgariter falsum vocatur, et hoc verum cum quolibet ente convertitur, nec est separabile ab ipso, sicut nec unum. Et hoc probatur per easdem rationes quibus probatum est, quod unum non separatur a rebus unis. Alio modo significat esse veritatem compositionis in complexione sermonis: quia in eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa dicitur: et hoc proprie est esse quoddam, quia compositio dicit esse potius quam ens simplex: quia cum dicimus aliquid esse, rnonstramus ipsa dictione ipsum esse verum: et quando dicimus non aliquid esse, ipsa dictione monstramus quia non est verum, sed falsum: hoc autem secundum similitudinem unam est in affirmatione et negatione, ut quando dicimus quod Socrates est musicus, significamus hoc esse verum. Et quando dicimus quia Socrates est non albus, significamus quia non est verum ipsum esse album. Dicimus autem non esse diametrum commensurabi LIBER V METAPHYSICORUM, TRACT. I 295 hmi, signififcantes hoc esse falsum: in omnibus enim talibus esse et non esse secundum se sunt causa veritatis et falsihitis, quamvis forte attributio extremorum ad invicem sit accidentalis. Amplius autem esse et ens dicitur aut potentia effabile aut perfectiorie effabile sivesignificabiie: horum enim duorum terminorum siye extremoruin et hoc esse dicimus, quod potestate est effabile sive significabile de duobus extremis: et hoc esse dicimus, quod est effabile sive significabile perfectione. Sed in talibus potentia ens est posterius ens, et non addens supra generis riaturam. Perfectione autem ens est, quod determinatuni est ad esse per dillerentiam et formam. Dicitur tamen potestate ens dupliciter, potentia videlicet materiae et potentia habitualis formae, sicut dicimus scire dupliciter, scilicet quod potens est uti scientia secundum habitus facultatem, et id quod est utens sive considerans. Et hoc modo dicitur dupliciter quiescens: secundum actum enim quiescens dicitur, cui iam inest quies: et id quod potens est quiescere, dicitur potentia quiescens. Similiter autem dicitur hoc secundum actum et potcntiam in substantiis. In artificialibus enim dicimus idolum Mercurii esse in lapide, vel actu, vel potentia. Et similiter potentia vel actu dicimus in lapide esse medietatem lineae vel lineationis et idoli. Et dicimus etiam frumentum nondum perfectum esse actu et potentia secundum modum quo actu et potentia dicitur esse, quod secundum aliquid perfectum est, et secundum ultimum agere nondum habet perfectionem, sicut puer est vir potentia. In omnibus autem talibus potentia dicitur esse, quod est in potentia proxima: potentia vero proxima est, quae unico motu deducitur ad actum, sicut habitus ad agere, et habilis ad habitum, et etiam de aliis est accipiendum. Quando vero res fit potens et quando non, subtilius in sequentibus dicetur. Haec enim breviter dicta sufficitlnt. Est autem hic non praetereundum quod ens etiam, sicut in ante hunc habito libro diximtis, etiam comprehendit ea quae sunt in anima et esse, et enti opponitur non ens: noii entis autem quod nihil omnino est, nullae sunt species, nullae differentiae, nullae proprietates, et nullae comparationes. Et si aliqiiid illorum attribuatur non enti, oportet quod sibi aliquod esse ponatur, sicut ponitur ei esse quando dicitur esse significatum in oratione, vel quando dicitur altera pars contradictions, vel aliquid huiusmodi: et hoc transeo, quia est manifestum. Sed dubitabit forte aliquis de hoc quod Dubiura, diximus, quod ens dividitur in potentia effabile et actu effabile, et utrumque horum quemdam diximus esseterminorum, potentia non videtur effari nisi per actum, nec terminum habet nisi actus: potentia diffinitur per actum, sicut in secundo de Anima ostensum est1. Adhuc autem obiiciens quis, quod cum omne dividens positum relinquat divisum, videbitur sequi secundum ea quae dicta sunt, si est aliquid potentia ens, quod ipsum sit ens secundum se. Est enim entis secundum se divisio in ens potentia, et non in ens actu. Haec autem omnia et solutio. quaecumque talia sunt, solvuntur per hoc quod ens secundum se sumitur hic a nobis per oppositionem ad ens peraccidens. Ens ergo secundum se dicitur hic, quando unum attribuitur alteri gratia sui et non gratia alterius, ita quod ipsum est de natura illius. Hoc autem variabile est dupliciter, scilicet secundum rei principia et secundum esse quod est in anima de rebus extra. Et si quidem est secundum ipsa entis principia, illa dupliciter est accipere, scilicet aut secundum quod sunt difflnientia universaliter accepta, sic enim dicunt esse quod determinabitur figuris praedicamentorum. Et quod quidam di 1 II de Anima, tex* et com. 33. 296 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

cunt esse accidentia, per hoc probatur, quod quando denominative praedicantur de substantia, esse quoddam dicunt, et illius esse oportet accipere principia secundum diffmitionem secundum primum modum dicendi per se. Et hoc esse secundum se determinabitur figuris praedicamentorum. Alio autem modo accipiuntur rei principia secundum quod ipsam rem constituunt. Et haec sunt actus et potentia in omni genere. Quia vero ex inhaerentia praedicati cum subiecto causatur esse veritatis rerum significatum in o ratione, et haec est causa veritatis secundum se, et non secundum accidens aliquod: propter hoc inter primum modum entis secundum se qui accipitur ex ipsis rerum principiis, et secundum qui etiam accipitur ex eisdem principiis secundum alium modum esse consideratis, interposuimus modum esse secundum sc quo Veritas rerum demonstratur. Quod autem dicitur potentia non esse effabilis nec diffinitionem habere nisi per actum, nihil est ad propositum: quia licet non sit effabilis nisi per actum, tamen est effabilis et diffinibilis. Et hoc modo significat modum quemdam esse, quem modum non significat actu ens. Et quod dicitur dividers debere relinquere divisum, verum est in divisione univoci: hic autem dividuntur analoga, et ideo dividentia non simpliciter relinquunt divisum, sed relinquunt ipsum secundum modum quemdam, etc.